AAS 23 (1931), p. 76

omnibus fere vitae commodis se abdicare, ac non modo se terrenis
bisce rebus pro viribus exsolvere, sed etiam semet ipsum abnegare
ut expeditius Beo vacare famularique posset; acerrimae sensuum
castigationi illecebrarum fugam adiicere diligentissimam; atque
praesertim, cum virtuti diffideret suae, precibus interdiu noctuque
ita instare fervidissimis, ut reapse dici queat totum eius vitae
cursum veluti perpetuam fuisse ad Deum admotam supplicationem.
Ipse siquidem probe noverat divina nos ope continenter
indigere, quandoquidem « non sumus sufficientes cogitare aliquid
a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est ». 1
Quemadmodum enim tellus, si solis luce ac calore careat, squalens
atque iners exsistit, ita hominum animus, nisi caelestis Numinis
gratia, precibus impetrata, collustratur atque enutriatur,
non pravis cupiditatum motibus obsistere, non fidem caritatemque
alere, non denique potest sublimes illos adscensus facere, quibus
ad nobilissima quaeque contendat.
Quodsi, ad divini hortamenti normam « Oportet semper orare
et non deficere » , 2 suam precando caritatem in Deum exserere
atque efferre non intermittebat noster, attamen, cum adventantem
sibi mortem prospexisse^ nihil iam aliud exoptabat, nihil
consectabatur, nisi ut, procul ab hominibus fluxisque rebus omnibus,
arctiore cum Deo consuetudine constanter uteretur atque
recrearetur. Eeferunt enim eum, cum prope coenobium Campi
Sancti Petri, in silenti ac silvestri loco, amplissimam suspexisset
arborem atque solidissimam, sibi in optatis fore dixisse, si inibi
pensilis exstrueretur cellula, in qua uni Deo "mente animoque vacare
et reliquum sibi liceret temporis spatium beatissime traducere.
Cuius voti compos factus, cum ad nidulum sibi paratum
laetanter adscendisset, angelicam ibi potiusquam humanam vitam
aliquantisper peregit; ac precando, contemplando, divinoque aestuando
amore, sempiternam praesensit praecepitque beatitatem.
At si, ut adhuc scribendo persecuti sumus, tam eximiis virtutum
laudibus enituit Antonius, nulla tamen sanctitatis nota magis

1 II Cor., III, 5.
2 Luc, XVIII, i.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.