AAS 24 (1932), p. 179

inclamantes: « Misereor super turbanti ». At vero radix ipsa, ex1
qua tristissima repetitur rerum condicio, multo magis deploranda;
etenim si nullo non tempore Spiritus Sancti sententia, per Paulum
Apostolum promulgata, aptissime rei congruere visa est, «radicem»
videlicet « omnium maiorum cupiditatem » esse, at nunc quam2
maxime. Könne enim illa fluxorum bonorum aviditas, quae vel ab
ethnico Poeta iure merito « auri sacra fames » sugillata est; nonne
sordidum illud suarum tantum rerum studium, quo unice movente
persaepe sive singulorum sive societatum inter se necessitudines
instituuntur; nonne denique cupiditas, quocumque demum nomine
aut forma appelletur, in causa potissimum est, cur hominum
genus ad extremum discrimen adductum miserantes conspiciamus?
Hinc siquidem mutuae suspicionis surculi, cuiuslibet humani
commercii vigorem enervantis; hinc invidiae faces, sibi damno
aliena bona imputantis; hinc sordes proprii amoris immodici,
omnia in sui unice commodum ordinantis ac subiicientis, aliorum
commodo, nedum neglecto, conculcato; hinc denique iniqua rerum
perturbatio imparque bonorum partitio, qua fit ut civitatum opes
in perpaucorum hominum privatorum manibus coacerventur, qui
— ut superiore anno Encyclicis Litteris Quadragesimo anno monuimus
— immenso cum populorum detrimento, totius orbis commercia
ad suum libitum moderantur.
Quod si legitimo in patriam studio abutens debitaeque erga
suam Nationem pietatis sensus plus aequo extollens (quam quidem
pietatem rectus christianae caritatis ordo, nedum improbet,
at suis normis sanctam vivacioremque efficit), nimius id genus
sui suorumque amor in mutuas inter populos rationes ac necessitudines
subrepserit, nihil iam erit tam abnorme, quod culpa carere
non videatur; adeo ut quod facinus a privatis hominibus perpetratum
omnium iudicio vituperandum haberetur, idem, patriae caritatis
causa interposita, et honestum et laude dignum censeatur. Hinc
divinae legi fraternae caritatis, qua gentes populique omnes devincti
in unam familiam coalescunt sub uno Patre qui in caelis est,

1 MARC., VIII, 2.
2 Cfr. I Tim., VI, 10.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.