AAS 24 (1932), p. 181

sermonibusque, opem petunt; propriis officinis librariis praediti,
opellas omnibus linguis exaratas excudunt, pompas agunt triumpbantium
more, suaeque impietatis monumenta et documenta
publice proponunt. Nec satis; at in factiones politicas, oeconomicas,
militares distributi arcteque consociati, per suos praecones qua
comitiis, qua imaginibus tabellisque, ceterisque omnibus quibus sua
placita clam palam possint in omnes ordines, coetus, trivia diffundere,
impigre in tam scelestum opus incumbunt; cui ulterius provehendo,
suarum studiorum Universitatum auctoritate operaque suffulti,
illud tandem nervosa industria pervincunt, ut incautos in
suum gregem cooptatos validissime constringant. Quam navitatem
adeo sollertem in nefariae causae commodum collocatam Nobis
conspicientibus, menti labiisque ultro subit maestissima illa Christi
Domini querela: « Filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in
generatione sua sunt » . 1
Age vero, tam iniquae factionis duces auctoresque, hodiernam
rerum omnium inopiam in suam rem derivantes, toti sunt ut
nefandis cavillationibus Deum religionemque apud plebem, tamquam
tantorum maiorum causam, criminentur; Christi Servatoris
Crux ipsa sacrosancta, humilitatis paupertatisque insigne, cum
hodiernae imperandi libidinis insignibus componatur; quasi videlicet
religio cum tenebricosis illis conventiculis, quae tantam orbi
universo molem molestiarum intulerunt, amico foedere consociaretur.
Atque hac ratione, nec sine exitiali exitu, contendunt ut
victus cotidiani decertationes postulationesque praedii proprii possidendi,
aequae mercedis, honesti domicilii, eius denique vitae condicionis,
quae hominem non dedeceat, cum bello nefario in Deum
permisceant. Adde quod iidem, modum omnem excedentes, legitimas
naturae appetitiones efïrenasque cupiditates iuxta reputent,
dummodo impiis consiliis institutisque suis id conducere videatur;
perinde ac leges aeternae divinitus promulgatae ab hominum
felicitate discreparent, cuius potius sint certissimae effectrices
custodesque, aut vires humanae, utut novissimis artium
inventis instructae, contra Dei Optimi Maximi potentissimam

1 Luc, XVI, 8.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.