AAS 24 (1932), p. 184

de maximo, quod humanae libertati ineundum proponi possit,
disceptatur consilio: aut pro Deo aut contra Deum; en rursus
deliberatio, in qua universi orbis sortes continentur; in quavis
enim re, in re politica et oeconomica, in moribus, disciplinis, artibus,
in Civitate ac domestica civilique consortione, in Oriente et
Occidente, ubique haec deliberatio occurrit, cuius consectaria
summum prorsus momentum habent. Atque ita fit, ut vel ipsi
sectae illius magistri, quae mundi naturam sola materia constare
effutiens, Deum non esse iam pro certo se ostendisse iactabat, de
Deo disceptationes, quem iam se de medio abstulisse putaverint,
iterum iterumque instituere adigantur.
Itaque omnes, tam privatos homines, quam civitates, in Domino
obtestamur, ut, cum tam gravia agitentur consilia, tam grandia
pro humani generis incolumitate ineantur discrimina, sordidum
illud ponant proprii tantum commodi inordinatique sui amoris
studium, quod acerrimas quasque obtundens mentes, incepta
quaelibet etiam nobilissima obtruncat, quae extra arcta propriae
utilitatis septa vel minimum exsilire videantur; coniungantur
omnes, gravia quoque, si opus fuerit, damna subeuntes, ut se
atque hominum societatem sospitent universam. Qua in animorum
viriumque coniunctione primas profecto sibi vindicare debent,
qui christiano gloriantur nomine, illustria aevi apostolici exempla
recolentes, cum « multitudinis credentium erat cor unum et anima
una»;1 sed etiam omnes, quotquot Deum agnoscunt sincereque
atque ex animo reverentur, in idem suam conferant operam, ut
ingens, quod cunctis imminet, periculum ab humano genere propulsetur.
Dei enim agnitione, tamquam firmo cuiusvis civilis ordinis
fundamento, cum humana quaelibet auctoritas innitatur necesse sit,
qui omnium rerum legumque omnium perturbationem ac resolutionem
nolunt, ii strenue contendant oportet, ne religionis hostes
sua consilia, tam vehementer palamque conclamata, exsequantur.
Neque illud Nos latet, venerabiles fratres, in hac pro aris
pugna etiam humana quaevis legitima arma esse adhibenda, quae
nobis praesto sint. Idcirco Nos, claris s. m. decessoris Nostri Leo-

i Act, IV, 32.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.