AAS 24 (1932), p. 193

Quod precandi studium voluntatemque expiandi per Octavam
totam, quo liturgico privilegio Sacratissimi Cordis festum Nos
ipsi insignitum voluimus, fovere pergant omnes: quibus diebus
illa semper animo menteque spectantes, quae superius enucleate
attigimus, eas virtutum pietatisque exercitationes peragant,
quae, pro rerum locorumque adiunctis, vobis, venerabiles fratres,
vel indicandae vel decernendae videantur: «ut misericordiam
consequamur et gratiam inveniamus in auxilio opportuno ».1
Hac vero Octava — quam equidem toto terrarum orbe expiandis
flagitiis, sanctae severitati, cupidinum refrenationi, peculiaribusque
supplicationibus dicatam cupimus — spectaculis, ludicris,
corporisque deliciis, quamquam alioquin honestis, christifideles
abstineant; qui vero maiore bonorum copia perfruuntur, christianae
austeritatis memores, a consueto vitae licet moderato cultu
nonnihil subducant quod egenis largiantur, cum liberales in pauperes
largitiones suis admissis redimendis divinaeque misericordiae
sibi conciliandae maxime conducant. Qui autem vel in egestate
versantur, vel, ob operum intermissionem, mercede imminuta angustiis
nunc vivere coguntur, eadem et ipsi christianae austeritatis
disciplina informati, rerum defectus — quibus a temporum tristitia
ipsaque rerum condicione laborant, quam iisdem providentissimus
Deus, arcano quidem at certe benignissimo consilio, in civili
societate assignavit — patienter Dei amore studeant tolerare;
penuriaeque aerumnas, graviores nunc profecto ob communes
angustias quibus omnes exercentur, e Dei manu obsequenter
fidenterque accipientes, mentem animumque ad divinum illud
exemplum omnibus propositum attollant, Christum crucifixum;
porro reputantes, etsi opus laborque pro maximis vitae praesidiis
recte aestimetur, tamen hominum salutem Dei patientis amore
constitisse, eo certissimo solacio animum erigant: se suis angustiis
doloribusque, christiana virtute toleratis, temporibus pacis misericordiaeque
maturius reducendis operam efficacissimam posituros.
Audiet profecto divinum Cor Iesu Ecclesiae suae voces supplicationesque,
dicetque tandem Sponsae amatissimae, tot dolorum

i Hebr., IV, 16.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.