AAS 24 (1932), p. 246
a. Domini 1819 ortus est infans, cui sacrum baptisma eodem die collatum
fuit nomenque Eustachii inditum. Hic die 15 Septembris mensis anno 1823
ab Episcopo Pistorien. Francisco Toli sacro chrismate fuit linitus. Pueritiam
et adolescentiam sub optimorum parentum disciplina adeo laudabiliter
transegit, ut virtutis et pietatis insignia supra aetatem specimina dederit.
Ad sacram synaxim annos natus tredecim admissus fuit. Litterarum
rudimenta, latinarum quoque, loci parocho adiuvante didicit, apud quem
per totam fere diem versabatur, ut maioribus sive in studiorum disciplina
sive in pietate incrementis proficeret.
Decimum octavum annum quum ageret, suadente parocho, et non
abnuentibus genitoribus, die 10 Iulii anno Domini 1837 Ordinem Servorum
B. M. V. magno sui spiritus gaudio est ingressus. Mutato nomine
Eustachii in Antonium Mariam, tirocinium in Florentino conventu Ssmae
Annuntiatae peregit, magnaque cum laude die 23 Decembris an. 1838
complevit. Die 3.1 Maii 1843 sollemnia vota nuncupavit.
Eodem anno sacerdotio est actus. Quatuor post annos ad urbem, cui
nomen Viareggio, intra Lucen, dioecesis fines, a sui Ordinis moderatoribus
missus fuit ut S. Andreae paroeciam regeret, quam usque ad obitum sanctissime
gubernavit.
Bonus pastor sese pro ovibus sibi commissis impendebat et superimpendebat,
nulli parcens labori, nulli industriae, ut animas Christo lucrifaceret.
Omnia vigilantissimi pastoris munia quam diligentissime servavit; hinc
a divino verbo praedicando, a catechesi docenda, a sacris confessionibus
audiendis, a scandalis evellendis, a pauperibus ab inopia sublevandis, sibi
quandoque detractis vestibus, nunquam destitit. Veluti tenerrimus pater,
infirmorum curam, morientium praecipue, suscipiebat, ut eos ad sanctam
obeundam mortem pararet. Quae erga suas oves caritas, quando cholerica
lues in praefatum Vicum Begium annis 1854,1855 et 1884 saeviit, evidentius
enituit.
Conventualis Prioris officium per plures annos ei fuit concreditum:
anno autem 1884 provincialis Prior ex obedientia factus: quo munere perfecte
fuit functus usque ad annum 1890.
Virtutibus omnibus sive theologalibus sive moralibus enituit. Quapropter
magnam sui aestimationem ab omnibus, licet totus in Christo absconditus,
sibi comparavit. « Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est
vir » (Iac, 3, 2). Iamvero ponens ille custodiam ori suo, non modo ab
omni vel minima oblocutione se diligenter abstinuit, sed verbis pietatem
atque caritatem redolentibus proximum aedificare studebat.
Nec deesse videntur quaedam supernaturalia signa, quae Servi Dei
sanctitatem portendunt.