AAS 24 (1932), p. 272

tendorum ad primam Communionem Eucharisticam, declarat eadem Sacra
Congregatio, equidem opportunum esse et conformius naturae et effectibus
sacramenti Confirmationis, pueros ad sacram Mensam prima vice non
accedere nisi post receptum Confirmationis Sacramentum, quod est veluti
complementum Baptismatis et in quo datur plenitudo Spiritus Sancti
(S. Thomas, p. III, quaestio 72, art. 2); non tamen iidem censendi sunt
prohiberi quominus ad eamdem Mensam prius admittantur, si ad annos
discretionis pervenerint, quamvis Confirmationis sacramentum antea accipere
non potuerunt.
Datum Eomae ex Aedibus Sacrae Congregationis de disciplina Sacramentorum,
die 30 Iunii 1932.

£g M. CARD . LEGA , Episcopus Tusculanus, Praefectus.
L. © S.
D. Jorio, Secretarius.

II

LITTERAE

AD EXCELLENTISSIMIS ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ATQUE LOCORUM ORDI-

NARIOS : DE TRACTATIONE CAUSARUM MATRIMONIALIUM.

In plenariis Comitiis die 27 Februarii labentis anni habitis in Civitate
Vaticana, examini Emorum Patrum delata fuerunt responsa, quae hucusque
ad hanc Sacram Congregationem pervenerant ab Excmis Episcopis
ceterisque locorum Ordinariis aut directe aut per Nuntios vel Delegatos
Apostolicos data, quae tractationem causarum matrimonialium apud Tribunalia
ecclesiastica respiciunt. Prouti postulabat gravitas omnino peculiaris
huius negotii, res maturo examini amplaeque discussioni subiecta est,
atque omnibus rite perpensis, iisdem Emis Patribus opportunum visum est,
quae infra recensentur, decernere:
I. Excmi Episcopi et reliqui locorum Ordinarii quotannis, inde ab
anno 1933 initium sumentes, mense Ianuario anni insequentis ad hanc
Sacram Congregationem aut directe, aut per Nuntios vel Delegatos Apostolicos
pro regionibus ubi hi sunt constituti, renuntiare tenentur:
1) nomina Officialis, iudicum, sacri Vinculi defensoris, actuarii atque
advocatorum Tribunali suae cuique Curiae addictorum, pro causarum
matrimonialium tractatione et definitione, relatis quoque academicis cuiusque,
quibus praefulgent, studiorum gradibus seu titulis, vel saltem reddito
testimonio de eorumdem prudentia atque canonica peritia;

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.