AAS 24 (1932), p. 298
Nostri Iesu Christi mysteria magis magisque fovendam, Basilicae minoris
titulo privilegiisque de apostolica Nostra benignitate honestare velimus;
Nos, attenta quoque venerabilis fratris Novariensium Episcopi commendatione,
huiusmodi optatis adnuendum ultro libenterque censemus. Propterea,
conlatis consiliis cum dilecto filio Nostro Sanctae Bomanae Ecclesiae
Cardinali qui Sacrorum Rituum Congregationi praepositus est, apostolica
Nostra auctoritate, praesentium Litterarum tenore, memoratum templum
Beatae Mariae Virginis in caelum assumptae, in summitate montis Varalli
exstructum, intra Novariensis dioecesis fines, Basilicae minoris titulo ac
dignitate perpetuum in modum augemus, illique omnia et singula conferimus
litúrgica privilegia quae eidem titulo competunt. Contrariis non
obstantibus quibuslibet.
Haec largimur, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare et permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant plenissime suffragari;
sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane
fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter
sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvm
mensis Februarii anno MDCCCCXXXII , Pontificatus Nostri undecimo.
E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.
VI
TEMPLUM S. ANTONII PATAVINI, IN SUBURBIO CONSTANTINOPOLITANO PERA>
BASILICAE MINORIS HONORIBUS DECORATUR.
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Constantinopolitanae civitatis intra
fines, in regione quam Pera vulgo nuncupant, exstat in honorem Sancti
Antonii Patavini Deo dicatum templum, quod a Vicario Apostolico Constantinopolitano
anno MDCCCCXIII sollemniter consecratum est. Pulcritudine
atque artis operibus nitet sacrum ipsum aedificium, in eodemque ex
Ordine Fratrum minorum Conventualium Patres studiose sollerterque rehV
giosa implent nunera cum magno christifidehum spirituali emoluménto.
Continenter propterea cuiusvis ordinis coetusque christifideles non modo e
paroecia, quae in ipsa sacra aede constituta est, sed eadem ex omni civitate
ad Constantinopolitanum templum Sancti Antonii frequentissimi con*-