AAS 24 (1932), p. 329
Quamobrem, ut magno eum animi solacio varias perlegimus
expostulationes, quas sacrorum Antistites sacerdotesque e dioecesibus
dederunt, iniquis bisce legibus oppressis, ita Nos Nostram
adiicimus coram terrarum orbe universo, peculiarique modo
coram iis, qui Civitatum gubernacula regunt, ut tandem aliquando
reputent banc Mexicani populi divexationem, aeternum Numen
non modo — Ecclesiam opprimendo suam, — christifideles non
modo — eorum vulnerando fidem religionisque conscientiam —
pergravi iniuria afficere, sed periculosam etiam exstare causam
civilis illius eversionis, ad quam infitiatores osoresque Dei omni
ope contendunt.
Interea ut calamitosis hisce rerum adiunctis occurrere ac pro
facultate mederi possimus, omnibus, quae adhuc praesto sunt,
rationibus eniti necesse est ut — divini cultus perfunctione, quoad
fieri possit, ubique servata — fidei lux christianaeque caritatis
ignis in populo non restinguantur. Quamvis enim, ut diximus,
de impiis decretis agatur, quae, quum sanctissimis Dei Ecclesiaeque
iuribus adversentur, idcirco sunt divina lege reprobanda,
attamen non est dubium quin vano is impellatur timore, qui
censeat se magistratibus ad iniustam causam operam esse collaturum,
si, eorum vexationem perpessus, liberam ab iisdem exercendi
sacra facultatem petat; atque adeo officii sui esse ducat
ab hac omnino petitione abstinere. Quae profecto erroris opinio
agendique ratio, quoniam sacrorum rituum intermissio inde esset
ubique secutura, maximum afferret universo christifidelium gregi
detrimentum.
Animadvertendum siquidem est iniquam hanc legem probare,
vel eidem sponte adiutricem operam praestare suam, illicitum
procul dubio esse ac prorsus nefas; quod tamen plurimum ab eo
agendi modo differt, quo quis indignis hisce iussionibus invite
repugnanterque subiicitur, imo etiam ita se habet, ut ad lethalem
decretorum effectum minuendum pro sua parte contendat.
Iamvero sacerdos, cum a publicis magistratibus veniam sacris
operandi coacte petit —- sine qua divinum non potest exercere
cultum — id per vim tantummodo suffert, ut maius incommo-