AAS 24 (1932), p. 387

pserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Aposto? .
lorum Eius se noverit incursurum.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo secundo die tertia mensis lumi, in festo Sacratissimi
Cordis Iesu, Pontificatus Nostri anno undecimo.

FR. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH EUGENIUS CARD. PACELLI
Cancellarius S. B. E. a Secretis Status.

Ioseph YVilpert, Decanus Collegii Protonot. Apostolicorum.

Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus.

Loco Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. XLVI, n. 6. - M. Riggi.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

EX VICARIATUS APOSTOLICI DE KWEIYANG DISMEMBRATIONE ERIGITUR MISSIO

INDEPENDENS DE SHITSIEN IN SINIS.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Vicariatus apostolici de Kweiyang in
Sinis Administrator Apostolicus Nos docet, missionarios a Sacratissimo
Corde Iesu iam nonnullis ab annis sacro missionario ministerio fungi in
parte orientali territorii, quod sub iurisdictione Ordinarii vicariatus praedicti
positum est; nunc autem, suffragante quoque Delegato apostolico
Nostro in Sinis, a Nobis suppliciter idem Administrator exposcit, ut a vicariatu
ipso eandem territorii partem distrahere et in missionem sui iuris
erigere velimus. Hisce vero votis Nos, ex munere apostolico quo in terris
fungimur, bono missionum provehendo iugiter intenti, ultro libenterque
annuendum censemus. Quare, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus
Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui praesunt Sacrae
Congregationis de Propaganda Fide negotiis, omnibusque rei momentis
attente perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione
Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium
Litterarum tenore, a vicariatu apostolico de Kweiyang in Sinis territorium
seiungimus seu dismembramus quod constat oeto et viginti sequentibus
civilibus sub-praefecturis, nempe de: Houping, Wuchwan, Yehho,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.