AAS 24 (1932), p. 390

terito MDCCCCXXXI Gubernium Neerlandieum suis administrativis ordinibus
introduxit, in regimine provinciae, concreditum est ab anno MDCCCCXXVI
Congregationi memoratae Missionariorum, salva tamen iurisdictione Vicarii
apostolici pro tempore Bataviae. Nunc autem cum Moderator generalis Congregationis
Missionariorum a Sacratissimo Corde Iesu Nos rogaverit, ut memoratum
territorium ab apostolico vicariatu de Batavia canonice seiungeremus
atque ex eodem novam erigeremus apostolicam praefecturam; Nos,
re mature perpensa cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae
Ecclesiae CardinaHbus qui negotiis Sacrae Congregationis de Propaganda
Fide praepositi sunt, eiusdem Moderatoris generalis votis benigne adnuendum
censemus. Itaque motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione
Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum
tenore, a vicariatu apostolico de Batavia territorium residentiarum
de Pekalongan, Banjoemas et Kedoe, exceptis subdivisionibus civilibus
de Tennangseng et de Magalang, seiungimus, ipsumque territorium sic
separatum sive seiunctum, eadem auctoritate Nostra apostolica, erigimus
in novam apostolicam praefecturam, quam a civitate principe regionis de
Poerwolccrto ex nunc vocamus. Dictam vero praefecturam apostolicam
de Poerwokerto, sic per Nos erectam, ad Nostrum atque huius Sanctae
Sedis beneplacitum, curis Patrum e Congregatione praelaudata Missionariorum
a Sacratissimo Corde Iesu committimus.

Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt,
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxv
mensis Aprilis anno MDCCCCXXXII , Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD . PACELLI , a Secretis Status.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.