AAS 24 (1932), p. 40

Y •
40- Acta Apostolicae Sedis r- Commentarium Officiale

silio, ex hodierno quoque vicariatu apostolico Cameronensi in Africa
centrali, cum ipse latissime pateat, aliquam territorii partem separandam
atque in missionem sui iuris condendam censemus, ut in longinquis illis
regionibus tam Fidei propagandae quam saluti christifidelium magis
opportune apteque consulamus ac pro videamus. Conlatis itaque consiliis
cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus
qui Sacrae Congregationis de Propaganda Fide negotiis praepositi
sunt, omnibusque rei momentis attento seduloque studio perpensis, motu
proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque
apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore,
regionem quae vergit ad occidentem et ad meridiem a vicariatu apostolico
praedicto Cameronensi seiungimus sive dismembramus, eandemque,
ita per Nos separatam, in novam apostolicam erigimus praefecturam cui
nomen facimus de Donala. Haec autem nova praefectura apostolica de
Douala ex nunc et in posterum constabit e tribubus principalibus de Bassas,
Boulons, Bannen, Douala et M ab ea, e districtibus administrationis
civilis e circumscriptionibus nempe de Douala, Edea, Kribi, e sub-divisione
de Ndihi (Soms), et a parte illius de Yabassi. Novam denique praefecturam
apostolicam de Douala, sic per Nos constitutam, ad Nostrum sive S. Sedis
beneplacitum, curis Patrum Congregationis a Spiritu Sancto committimus.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant sive spectare poterunt
nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum; irritum que ex nunc et inane fieri si quidquam secus super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxxi
m. Martii an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

HI

DISTRACTO TERRITORIO A VICARIATU APOSTOLICO DE KWANGO, NOVUS

ERIGITUR VICARIATUS APOSTOLICUS DE KISANTU IN CONGO BELGICO.
PIFS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Expostularunt a Nobis Delegatus Apostolicus
Noster in Congo Belgico et Vicarius Apostolicus de Kwango,
item in Congo Belgico, ut e vicariatu apostolico Kwangensi qui ob nimiam

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.