AAS 24 (1932), p. 82

SACRA CONGREGATIO RITUM

NEAPOLITANA

BEATIFICATIONIS -ET CANONIZATIONIS SERVI DEI IANUARII DE ROSA SACER-

DOTIS CANONICI POENITENTIARU MAIORIS METROPOLITANAE ECCLESIAE

NEAPOLITANAE.

SUPER DUBIO

An sit signanda Commissio introductionis Causae in casu et ad effectum de
quo agitur.

Postulatorias litteras ad Causae Servi Dei Ianuarii De Rosa introductionem
obtinendam Summo Pontifici scribens, Emus ac Rmus D. Cardinalis
Alexius Ascalesi, Archiepiscopus Neapolitanus, ita exorditur: Ubi
primum.... ad hanc Neapolitanam Sedem provectus fui, fidem populi admiratus
sum simulque sacerdotum Neapolitanorum zelum ac laborem pro animarum
salute compertum habui. JEx quorum numero permulti, quovis tempore,
cum sanctitatis fama .ex hae vita migrarunt. Et recte quidem hoc Neapolitanus
clerus honestetur elogio. Non pauci enim e saeculari clero inveniuntur
qui, praesertim elapso saeculo, vitae sanctimonia praestiterunt,
quorum Causae apud Sacram Rituum Congregationem pertractantur.
Quod aperte demonstrat ab eo pietatem, immo et sanctitatem ipsam,
fuisse excultam magno cum illius populi spirituali emolumento.
Fulgidum cleri huius sidus fuit Ianuarius De Rosa. Die 28 mensis Iunii
a. 1823 e Iosepho et Maria Raphaela Orefice, morum probitate et christiana
pietate praestantibus natus est, eademque die lustralibus aquis
ablutus in parochiali ecclesia S. Mariae « de' Vergini », in qua pariter
S. Alfonsus Maria De Ligorio fuerat baptizatus. A piissima matre, primum,
deinde quoque ab avúnculo Francisco Orefice, sacerdote virtutibus et
doctrina claro, ad pietatem educatus et primis litterarum rudimentis
fuit imbutus. Patrum Societatis Iesu scholas postea celebravit, in quibus
non solum humanioribus litteris, sed et philosophiae ac theologiae sedulam
navavit operam. Miros interea in virtutibus excolendis progressus
fecit. Ecclesiasticam vocationem a prima adolescentia persentiens clericales
vestes decennis induit. Iam ex tunc nonnullis, suae conditioni congruis,
ministeriis se dedit. Curam in hospitali Incurabilium infirmis impendens
exteras linguas callendi necessitatem agnovit, et earum studio
incubuit, quibus postea ad heterodoxorum conversionem large, maximoque

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.