AAS 25 (1933), p. 236

tem reddere venerabilem fratrem Arthurum Hinsley, Archiepiscopum titularem
Sardianum, Apostolicum in Airica Delegatum, qui nuper Nos enixe
rogavit, ut ex territorio provinciae Sudanensis Mli Superioris, partim ad
vicariatus de Khartum et de Bahr el-Ghazal, partim ad praefecturam de
Bahr el-Gebel pertinenti, Missio sui iuris fieret, quo maiora ibidem evangelicae
praedicationis opus incrementa, Deo favente, susciperet. Collatis
igitur super hoc consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalibus sacro Consilio christiano nomini propagando
praepositis, omnibusque sedulo perpensis, motu proprio, certa
scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, praesentium Litterarum tenore, a praedictis vicariatibus
de Khartum et de Bahr el-Ghazal atque a praefectura apostolica de
Bahr el-Gebel, territorium provinciae Sudanensis cui vulgo nomen Upper
Nile separamus et in novam missionem sui iuris de KoâoJc appellandam et
Patribus Congregationis Veronensis Filiorum SS. Cordis Iesu committendum
erigimus. Fines vero huius novae Missionis hi sunt: ad septentrionem
vicariatus apostolicus de Khartum a quo dividitur ipsis limitibus
quibus provincia de Upper Nile nuncupata a provincia de Nuba Mountains
et de White Nile dictis, separatur. Ad orientem: idem vicariatus de
Khartum et praefectura apostolica de Kaffa, a quibus nova Missio sui
iuris finietur eadem linea qua provincia, quam diximus, de Upper Nile
dividitur a provincia de Fung (Sudan) et ab Aethiopia. Ad meridiem: praefectura
de Bahr el-Gebel secundum lineam discriminis inter provincias de
Upper Nile et de Nongalla (Sudan). Ad occidentem denique vicariatus
de Khartum et de Bahr el-Ghazal secundum discrimen inter provincias de
Upper Nile, Bahr el-Ghazal et Gor aojan.

Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, seu spectare
poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam
secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die x
m. Ianuarii an. MDCCCCXXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. Card. PACELLI, a Secretis Statusm

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.