AAS 25 (1933), p. 341

arabice typis mandabit ad usum sacerdotum totius Patriarchatus Alexandrini
Coptorum.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Datum Bomae, ex Aedibus Sacrae Congregationis Orientalis, die 26
Iunii anno 1933.

£ß A. Card. SINCERO, Episcopus Praen., Secretarius.
L.&S.
I. Cesarmi, Adsessor.

II

PROVISIO ECCLESIAE

Sanctissimus Dominus Noster Pius divina Providentia Papa XI,
decreto Sacrae Congregationis Orientalis diei 13 Iunii 1933, titulari episcopali
Ecclesiae Cucusenae praefecit R. P. D. Sergium Der Abraamian,
cum munere sacras Ordinationes ritu armeno in Urbe peragendi.

SACRA CONGREGATIO CAEREMONIALIS

DECEETUM

DE COLORE VIOLACEO

Sacrae huic Congregationi, cui maxime cordi est, ut quae ab Ecclesiae
legibus statuuntur circa vestes et insignia Eminentissimorum Cardinalium,
Excellentissimorum Episcoporum nec non Reverendissimorum
Praelatorum, Familiarium Summi Pontificis et omnium eorum qui hac
in re idem privilegium habent, fideliter custodiantur, non abs re visum
est si in id eorum mentis attentio revocetur quod una eademque apud
omnes sit ratio atque gradus illius violacei coloris quo ex benigna
S. Sedis concessione insigniuntur.
Qua in re ut omnes varietates vitentur et ille omnino statuatur color
adhibendus qui vere violaceus sit et omnibus communis ad quos pertinet,
Sacra Congregatio, Pio XI Summo Pontifice approbante et confirmante,
decernit ut in posterum, quando vestes violaceae sive laneae sive

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.