AAS 25 (1933), p. 35
EPISTOLA
AD EMUM P. D. ANDREAM TIT. S. LAURENTII IN DAMASO PRESBYTERUM CAR-
DINALEM FRÜHWIRTH, S. R. E. CANCELLARIUM, XXV EPISCOPATUS ANNUM
EXPLETURUM.
PIUS PP. XI
Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Quum. in
ipso festo Sancti Andreae Apostoli, cuius nomen auspicato tibi inditum
fuit, annum feliciter explebis a suscepto episcopali honore quintum ac vicesimum,
hanc faustitatem tuam taciti omnino praeterire non possumus. Tibi
quidem, dilecte fili Noster, plura iam dedimus peculiaris Nostrae aestimationis
ac benevolentiae testimonia, praesertim quum munia tibi Paenitentiarii
Maioris, ac deinde Ecclesiae Cancellarii ipsi commisimus, quumque
•de natali sacerdotii tui sexagesimo gratulandi tibi causa litteras Nostras
haud multo ante dedimus. Nunc vero, quoniam gaudia filiorum cum patre
convenit esse communia, novam hanc nacti occasionem, sensus animi
Nostri tecum conlaetantis rursnm declarare exoptamus. Illud enim praecipue
tuae ducitur laudi, quod ipse,-tot annis tantisque meritis cumulatus,
animo semper vegeto studia ac labores numquam intermittens, universae
Ecclesiae regimini in Romana Curia praesto esse non desinis, simulque ad
gloriam sanctorum illustrandam decusque Dominiciani Ordinis provehendum
sedulo iugiterque incumbís. Neque id minus est admirandum, te, in
tanto honore constitutum, de humanitate ac modestia ante actae aetatis
nihil remittendum existimasse, ita ut, qui dignitate ceteris excellis, facilitate
infimis par esse videaris. Quare Nos equidem, ista sollemnitate communem
laetitiam ex animo participantes, faustis te ominibus fervidisque
votis libentes prosequimur; et quamquam sapientibus conscientia ipsa
factorum egregiorum amplissimum virtutis est praemium, tamen excellentiora
quaedam-ac iucundiora praemiorum genera tibi a Deo imploramus, ut
longaeva ista senectus omnibus solaciis gratiisque caelestibus affatim perficiatur.
Horum interea praenuntia donorum, peculiarisque caritatis Nostrae
testis apostolica esto benedictio, quam tibi, dilecte fili Noster, tuisque
laborum adiutoribus, universoque Praedicatorum Ordini peramanter in
Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxix mensis Novembris;
pervigilio Sancti Andreae Apostoli, anno MDCCCCXXXLT, Pontificatus Nostri
undecimo.