AAS 25 (1933), p. 358
sit, quorum interest vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, ea
quae sequuntur Apostolicae potestatis plenitudine decernimus atque statuimus:
1) A dioecesi Jarensi seu S. Elisabeth integram insulam vulgo
Negros nuncupatam distrahimus una cum parvulis insulis ad orientem
adiacentibus. Item a Nominis Iesu seu Caebuana dioecesi in praesens vacante,
insulam Siqujior nuncupatam avellimus ac distrahimus. 2) Ex territoriis
ab iisdem dioecesibus Jarensi et Nominis Iesu ita dismembratis
novam erigimus dioecesim, erectamque per praesentes declaramus, eamque
de Bacolod nuncupari volumus. 3) Huius vero dioecesis.sedem in urbe vulgo
Bacolod, a qua dioecesis ipsa nomen mutuatur, constituimus; illi propterea
iura omnia et privilegia episcopalibus civitatibus spectantia concedimus.
4) Episcopi autem Cathedram in paroeciali ecclesia S. Sebastiani in eadem
urbe Bacolod exstante fìgimus, eamque propterea ad cathedralis ecclesiae
gradum et dignitatem evehimus atque extollimus, eidem ecclesiae parochialitate,
quam nunc obtinet, servata. Ipsi vero cathedrali ecclesiae eiusque
pro tempore Episcopis iura omnia, honores, insignia, favores ac privilegia
tribuimus, quibus ceterae cathedrales ecclesiae earumque Antistites in insulis
Philippinis iure communi vel legitima consuetudine pollent et gaudent.
Tum vero hanc cathedralem ecclesiam tum eius pro tempore Episcopos iisdem
adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceterae cathedrales
ecclesiae earumque Antistites adstringuntur. 5) Dioecesim hanc de Bacolod
suffraganeam constituimus metropolitanae Ecclesiae de Manila; eiusque pro
tempore Episcopos metropolitico iuri Archiepiscopi de Manila subiicimus.
6) Nobis autem et Apostolicae Sedi facultatem reservamus novam ita
erectae dioecesis circumscriptionem ineundi, quoties id in Domino expedire
visum fuerit. 7) Volumus insuper ut usque dum canonicorum Capitulum
in praefata cathedrali ecclesia institui nequeat, pro canonicis dioecesani
Consultores ad normam can. 423 et seq. Codicis iuris canonici interim eligantur.
8) Volumus praeterea ut quam primum fieri poterit saltem parvum
Seminarium dioecesanum iuxta Codicis iuris can. dispositiones et regulas
a Sacra Congregatione de Seminariis et Universitatibus Studiorum traditas
erigatur, in quo iuvenes in sortem Domini vocati in spem Ecclesiae instituantur.
9) Quod autem attinet ad huius novae dioecesis administrationem
et regimen, ad Vicarii capitularis seu Administratoris Apostolici, sede
vacante, electionem, ad clericorum et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi,
serventur quae sacri canones praescribunt. Quod vero ad clerum
saecularem praecipue spectat, decernimus ut, simul ac eiusdem dioecesis
erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso clerici omnes censeantur adscripti
dioecesi illi, in cuius territorio legitime exstant. 10) Documenta et
acta omnia, quae novam dioecesim respiciunt, a cancellariis Jarensis et