AAS 25 (1933), p. 486

sunt, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris,
deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum
tenore, civiles districtus de Kistna et de Godavery occidentali e dioecesi
Hyderabadensi seiungimus ac dismembramus eosdemque, adiectis etiam
civilibus subdivisionibus — vulgo toluJcs — de Polawaram, de Eazole et
de Amalapuram quae ad districtum civilem de Godavery occidentali pertinent,
in Missionem sui iuris a civitate principe de Bezwada appellandam,
spiritualibus curis memorati Pontificii Instituti ad Nostrum et Sanctae
huius Sedis beneplacitum concredendam atque Madraspolitanae provinciae
ecclesiasticae adiungendam, erigimus et constituimus.
Haec volumus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent, sive pertinere
poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si"
quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Eomae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die x
mensis Ianuarii, anno MDCCCCXXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.

B. Card. PACELLI, a Secretis Status.

II.

DISTRACIO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE CHENGTINGFU ERIGI-

TUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE SHUNTENHFU.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Supremum votum Nostrum idem est quod
divini Redemptoris, cuius in terris vices, licet immeriti, gerimus, id est
omnes homines evangelicae veritatis lumine quam primum collustrari, ut
unum ovile fiat et unus Pastor; ac proinde ea omnia quae ad hunc finem
facinus et citius consequendum faciant sedulo studio providere satagimus.
Quapropter cum vicariatus apostolicus de Chengtingfu in provincia Sinarum
de Hopei, curis concreditus sodalium Congregationis Missionis latius
pateret quam ab unico Ordinario in urbe Chengtingfu sedem habente,
cum optatis spiritualibus fructibus administrari possit, venerabihs frater
Hubertus Franciscus Schraven, Episcopus titulo Amyclaeensis, Vicarius
Apostolicus de Chengtingfu, expostulavit a Nobis ut pars meridionalis
territorii suae iurisdictioni subiecti a suo vicariatu canonice seiungeretur
et in novam praefecturam apostolicam erigeretur. Collatis igitur consiliis

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.