AAS 26 (1934), p. 488

quem memorialia distribui debeant, et determinato die, quo^in Turno
quaestio proponenda sit.
§ 3. - A decreto Turni non datur recursus.

Art. 170

§ .1. - Si utraque pars vicerit in aliquo dubio concordato, vel in aliqua
parte causae, et sententia partibus expensas adiudicet pro rata victoriae.
Ponens taxât, pro sua prudenti aestimatione, expensas a partibus susti^
nendas.
§ 2. - Si utraque pars a decreto Ponentis ad Turnum recurrat, Ponens
ambas instantias uniri iubet, et eas ad Turnum remittit, sub unico iudicio
et sententia tractandas et definiendas, praefixis terminis ut in art. 169, § 2.
§ 3. - Quod si, postquam una pars recurrerit, et Ponens eius instantiam
ad normam art. 169 § 2 iam ad Turnum remiserit, etiam altera pars appellet,
Ponens iubet banc alteram instantiam priori uniri, et rem sub unico
iudicio unaque sententia tractandam et definiendam, ut supra, ad Turnum
remittit.

Art, 171

§ 1. - Quando plures ad expensas condemnati sunt, considerari debent
uti in solidum damnati:
I si agatur de obligatione solidali;o

2° si ipsa lex iubeat correos in solidum ad expensas condemnare
§ 2. - In bis casibus, si pars victrix expensarum [refectionem repetat
ab uno tantum ex condemnatis, quem forte magis solvendo parem reputat,
Ponens inter victorem et hunc reum expensas taxât, salvo huius regressu
contra alios condemnatos.

Art. 172

§ 1. - Pronuntiatio circa expensas quae fit in Sacra Bota, regulariter
expensas in priore vel in prioribus instantiis factas non respicit.
§ 2. - Attamen, quia appellatio a sententia circa causam principalem
secumfert appellationem a pronuntiatione circa expensas, locus in S. Eota
esse poterit faciendae taxationi expensarum in praecedenti instantia factarum,
vel huius reformationi, si iam facta fuerit, prout statuitur in paragraphis
quae sequuntur.
§ 3. - Si victus in priore instantia condemnatus fuerit in toto, vel ex
parte ad expensas iudiciales, et in instantia appellationis in S. Eota iter
rum succumbat, Ponens solas expensas in S. Eota factas taxabit, intacta
remanente taxatione prioris instantiae.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.