AAS 26 (1934), p. 499

denique ac Signaturae Apostolicae Referendarios dicimus, qui olim,
supplicibus libellis, de gratia et iustitia agentibus, Romano Pontifici
oblatis, quid concedendum esset, quid autem denegandum,
discernebant, recentiore tandem tempore ad Cardinales suis votis
iuvandos circa negotia ad Sacram Rotam committenda, ac etiam,
nonnumquam, circa ipsius Rotae pronuntiata, sunt adlecti.
Ex bis vero Collegiis — quae, ad normam in Nostra Curia receptam,
ordine enumeravimus, ratione prioritatis habita qua in Collegium
sunt constituta et ad Nostrum Sacellum admissa Romanae
Rotae Auditores et Votantes Signaturae, quippe qui impensius
iustitiae negotiis incumbant, arctiorem etiam in Pontificali
Liturgia partem habent, ut Subdiaconi alii, alii vero ut Acolythi
apostolici; at ad ceteros quoque conspicua pars spectat, ut a
limine commemoravimus, in pompis et in sacris pontificalibus.
Quae cum ita sint, mirum non est Praedecessores Nostros,
quibus apprime constabant praeclara munera ab his fidelibus
administris digne expleta, singularem quandam familiaritatem
iis concessisse; quandoquidem Suae curae atque sollicitudinis
in rebus sacris gerendis partem cum ipsis communicarunt,
eosque, in iis quae ad proprium ipsorum pertinent munus, Pontificis
veluti personam apud fideles gerentes, conspicuis privilegiis
etiam liturgicis gradatim ornarunt; idque non tantum praestiterunt
ut eorum operam praemium cum laude sequeretur, verum etiam
ut exterior dignitas arctam, quam ex officio habent, cum ipsius
Pontificis persona coniunctionem omnibus demonstraret. Quae
privilegia, identidem sollemnibus Constitutionibus et Litteris Apostolicis
sancita, tot tantisque additamentis eo creverunt, ut non
facile omnes ubique perfectam sibi illam comparare possint
notitiam, quae omnino requiritur ut eorumdem integer atque
pacificus usus in tuto sit. Quare, statim ac sapientissimus Praedecessor
Noster Benedictus XV Codicem iuris canonici promulgavit,
cuius canon 328 iubet ut de hisce Praelatis privilegia, regulae et
traditiones pontificiae Domus serventur, desiderium saepe propositum
est et votum ut haec quoque pars peculiaris iuris in congruum
redigeretur ordinem. Quae optata eo libentius Nos excepimus

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.