AAS 26 (1934), p. 501

III. Hunc praecedentiae ordinem servabunt non ipsa modo Collegia
inter se, sed singula uniuscuiusque Collegii membra, hac scilicet ratione,
ut qui ad Collegium superius pertineat, praecedat omnia membra
Collegiorum inferiorum, Decanis eorundem non exclusis. In Cappella
tamen Papali praecedentiae ordo et locus singulis ex membris horum
Collegiorum tribuendus determinatur a Libro Sacrorum Bituum S. B. U.
nec non a Bullis Pontificiis.
IV. In quolibet Collegio collegas ceteros praecedit Decanus, primus
inter pares; collegae vero inter se ordinem tenent nominationis secundum
tempus quo Litterae Apostolicae in forma brevi datae sunt ; quod si has
Litteras eodem die habuerint, ordinem temporis quo primum inter Praelatos
universim sunt cooptati, secus ordinem recepti sacerdotii, vel tanj
dem, si eodem die sacerdotio sint initiati, ordinem tenent aetatis.
V. Sodales emeriti Collegiorum Praelatorum, de quibus agitur numeris
XXVIII, LXXXII, CVI et CXXX, modo ad dignitatem superiorem
promoti non fuerint, subsequuntur immediate proprii Collegii membra
ordinaria; inter se vero ordinem tenent qui numero IV descriptus est.
VI. Quod spectat ad praecedendi rationem Praelatorum relate ad ceteras
personas ecclesiasticas vel laicas, haec determinatur a privilegiis uniuscuiusque
Collegii; salvo iure praecedentiae Excellentissimis Assessoribus
et Secretariis Sacrarum Congregationum aliisque quibusdam collato, ut
infra numeris XIX et XXI dicetur.
VII. Habitus praelationis, vulgo «di formalità», seu in sacris functionibus
adhibendus ab omnibus Praelatis Romanae Curiae, de quibus in praesenti
Constitutione, sive pertinent ad Collegia praefata, sive non pertinent,
ille est quo utuntur Praelati Domestici quique constat veste talari
violacei coloris ex lana vel serico, iuxta anni tempora, cum cauda, nunquam
tamen explicanda; reflexus in manicis (paramano), margines vestis
nec non mantelletti torulus (filettatura), ocelli et globuli erunt seriei et
rubini coloris. Zona cum nappis erit serica et violacea; violacea quoque
erunt collare et caligae. Calceamenta fibulis erunt ornata. Bireto omnino
nigro flocculus imponetur violacei coloris et pileo, item nigro, circumducetur
chordula violacea cum flocculo eiusdem coloris. Bocchettum opere
phrygio seu reticulato (pizzo) ornabitur, cui si quid supponatur in manicis
(trasparente), eiusdem coloris esse debebit ac reflëxus vestis. Quinam
autem sit color violaceus adhibendus, definitur decreto S. C. Caeremonialis
die 24 Iunii 1933 lato, cui omnino standum est.
Protonotarii Apostolici utuntur bireto nigro cum flocculo rubini coloris
et pileo cum chordula item rubini coloris.
Vacante Sede Apostolica, vestes erunt laneae et nigrae, cuius coloris

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.