AAS 26 (1934), p. 505

XXV .Acceptis litteris e Secretaria Status Summi Pontificis, cooptandus
inter Protonotarios audientiam petit eiusdem Summi Pontificis, invisitque
obsequii causa Eminentissimum Cardinalem Secretarium Status
nec non Decanum et Praelatos Collegii Protonotariorum.
XXVI. Postquam accepit Litteras Apostolicas novus Protonotarius,
adstante toto Collegio, vel, in casu extraordinario, coram duobus saltem
Protonotariis a Collegio delegatis, munus suum occupat ratione quae
describitur: a) exhibet Breve nominationis; b) professionem Fidei facit
ad normam canonis 1406 I. C; c) iuramentum fidelitatis addit iuxta peculiarem
formulam; d) impositionem accipit rocchetti, cappae, bireti et
pilei semipontificalis; e) admittitur tandem ad amplexum Collegarum.
XXVII. Post acceptam possessionem muneris, de qua supra, invisit
quoque ceteros Eminentissimos Cardinales itemque ceteros Praelatos
Aulae Pontificiae et Bomanae Curiae iuxta statuta Collegii.
XXVIII. Si quis Protonotarius de numero Participantium post decem
annos a sua cooptatione Collegium relinquit, per novum quinquennium
eiusdem privilegiis fruitur: dein, ipso iure, fit Protonotarius ad instar.
Quod si ante decennium e Collegio discedat, statim, ipso iure, fit Protonotarius
ad instar. Haec intelliguntur de iis qui Collegium relinquunt nec
tamen assumuntur ad dignitatem cardinalitiam vel aliam quae componi
nequeat cum Protonotarii dignitate. Si vero aliquando, ex gratia pontificia,
Protonotarius Participans aliquis declaretur emeritus, is omnibus privilegiis
honorificis Collegii frui poterit, iuxta numerum V.
XXIX .Habent ubique, sed durante munere tantum ut dictum est
num. XVII, insignia et privilegia Protonotariorum Apostolicorum de numero
Participantium Excellentissimi Assessores et Secretam Sacrarum
Congregationum aliique quidam Praelati qui eis assimilantur (num. XXI).
XXX . Eadem insignia et privilegia, sed durante munere et in proprio
territorio tantum, habent etiam Vicarii Apostolici et Praefecti Apostolici,
necnon Administratores Apostolici dioecesibus ad tempus dati.

2. - Munera

XXXI . Ad Collegium Protonotariorum pertinet, excepto tempore Sedis
Vacantis, officium exarandi praecipua Sedis Apostolicae acta, nec non
Consistoriorum publicorum et semipublicorum atque Conciliorum Generalium.
Item exarandi acta cum novi Cardinales suos Titulos vel Diaconiae
in possessionem accipiunt et in aliis quibusdam casibus peculiaribus.
Quattuor ex Protonotariorum Collegio semper intersunt Canonizationis,
Conciliis, Consistoriis publicis et semipublicis apud Solium
Pontificis ut horum acta pro sua quisque parte exarent.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.