AAS 26 (1934), p. 512

LXXXI. Salvo peculiari privilegio, omnibus iis ecclesiasticis personis
praecedunt, quae inferiores sint Protonotariis Apostolicis de numero
Participantium.
LXXXII. Ex Auditoribus qui emeriti declarati fuerint, iisdem fruuntur
privilegiis ac ordinarii Auditores, cum ea tantum limitatione quae
numero V describitur.
LXXXIII. Funus pro Collegis vita functis fit in ecclesia paroeciae defuncti
vel in alia quam ipse elegerit, Collegio ipso praesente et in expensas
conferente. Si mors extra Urbem acciderit, funus celebrabitur in ecclesia
S. Luciae « della Tinta », nisi Collegium aliam elegerit. Quotannis vero,
mense Novembri in eadem ecclesia iusta funebria persolventur pro omnibus
simul Auditoribus proque iis omnibus qui ad S. E. Botam pertinuerunt.

4. - Officiales Collegii

LXXXIV. Officiales Eotales iuxta praecedentiae ordinem sunt qui sequuntur
: Promotor Iustitiae ; Defensor vinculi; Notarii; Archivi Custos ;
Scriptores; Eationum ductor; Distributor. Promotor Iustitiae et Defensor
vinculi proponuntur a Collegio et nominantur a Summo Pontifice: alii
Officiales eliguntur, concursu adhibito, a Collegio, et a Summo Pontifice
confirmantur.
LXXXV. Pertinent ad S. E. Eotam, ut advocati nativi, Advocati Consistoriales,
itemque partes in ea habent Procuratores Sacrorum Palatiorum
Apostolicorum. Utrique praecedendi ordinis normam sumunt a
tempore nominationis.
V

DE COLLEGIO CLERICORUM REVERENDAE CAMERAE APOSTOLICAE

LXXXVI.Collegium Clericorum Reverendae Camerae Apostolicae constat
octo Praelatis quorum antiquior, ad normam numeri IV, titulum
assumit Decani. A Collegio, ad pluralitatem suffragiorum, nominatur
Secretarius extra Collegium, idque in acta refertur.
LXXXVII. Titulus Clericorum R. C. A. est R. P. D. Clericus Reverendae
Camerae Apostolicae. (Italice: Illmo e Revmo Monsignore N. N.t
Chierico della Reverenda Camera Apostolica).

1. - Nominatio et muneris occupatio

LXXXVIII. Clerici Rev. Camerae Apostolicae nominantur per Breve
Apostolicum; Secretaria Status Summi Pontificis praemonet per litteras
de hac nominatione cum eum cuius interest, tum Decanum Collegii
R. C. A .

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.