AAS 26 (1934), p. 527
apud dissitas et inaccessas regiones illas, ad quas evangelica lux nondum
pervenit.
Idcirco Ipse, de animarum salute valde sollicitus, usque ab anno 1926,
per decretum S. Eituum Congregationis, die 14 Aprilis editum, omnibus1
et singulis christifidelibus peculiarem diem, qui quidem Dies pro Missionibus
appellaretur, indicare voluit in paene ultima Dominica mensis Octobris
quotannis et perpetuo celebrandum.
Huiusmodi festum eo spectavit, ut laudabile inceptum illud increbresceret,
quod Propagandam Missionariam vocant, scilicet quo melius ac
facilius, per opportunas instructiones, dignosceretur Opus Propagationis
Fidei, simulque cum materialis ac necessarius obolus colligeretur tum
pretiosior orationis fructus percipi posset. Idem Summus Pontifex singulis
fidelibus, eo die ad sacram Mensam accedentibus et pro conversione infidelium
exorantibus, plenariam indulgentiam concedere dignabatur.
Quum autem non omnibus facile sit, eodem die indicato, Pane Eucharistico
recreari, idem Ssmus D. N. Pius divina Providentia Pp. XI, volens
aliquo modo cunctis favere, in audientia infrascripto Cardinali Paenitentiario
Maiori die 20 Iulii vertentis anni concessa, benigne indulsit, ut ii
omnes, qui saltem corde contrito ac devote interfuerint alicui e sacris
functionibus, eo die celebrari consuetis, et pro infidelium conversione
oraverint, partialem septem annorum indulgentiam lucrari valeant. Praesenti
in perpetuum valituro absque ulla Apostolicarum Litterarum in
forma brevi expeditione et contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, ex Aedibus S. Paenitentiariae, die 30 Augusti 1934.
L. Card. LAURI, Paenitentiarius Maior,
L. $ S.
I. Teodori, Secretarius.
1 Acta Ap. Sedis, vol. XIX, pag. 23.