AAS 26 (1934), p. 537

tionibus subiecta est. — Triennio post dextera quoque auris infirmaba-tur,
a qua foetidum etiam piis emanabat; sicque morbus in dies ingravescebat
ut chirurgica actio medicorum quatuor iudicio in sinistra aure omnino
necessaria visa sit ad osseam cariem penitus evellendam, quae atroces
aegrotae afferebat cruciatus. — Cunctantibus autem medicis in chirurgico
hoc opere peragendo et succrescente dolorum vi, Tosepha Maria,
Collegii antistitae hortatu, triduanas preces ad Beatam Miehaëlam ter
explevit terque renovavit, ut eius opem in tam gravi discrimine imploraret.
Quintadecima vero die Octobris mensis, tonso iam antea ad opus
chirurgicum aegrotae capite, sub vesperam, dexterae auri B. Michaelae
imaginem, laevae vero eiusdem reliquiam illa applicuit; preces ad sanationem
absque ulla chirurgica actione obtinendam ferventius iteravit,
ac paulo post placidum somnum cepit, quod eo tenus fere nunquam poterat.
— Mane insequenti expergefacta, liberam in utraque aure ab omni
dolore sese sensit. Mhilominus ad operatorium cubiculum ducitur, ibique
medici obstupescentes fistulam inopinato sanatam invenerunt nullaque
idcirco iam chirurgica uti opera oportere decreverunt, et eadem die a
nosocomio dimittunt. — Duo periti physici sanationem hanc duos fere
post annos perseverare testati sunt, ac tres a S. Bituum Congregatione
periti adlecti, duo a curatione medici aliique absque ulla haesitatione
prodigiosam seu miraculum esse testati sunt.

Miraculum alterum in S. Iacobi de Chile urbe ita evenisse narratur.
Maria ad Nives Estébanez, O veti in Hispania nata anno millesimo octingentesimo
nonagésimo sexto, Congregationis a Beata Michaela conditae
sodalis, anno aetatis suae vicesimo tertio in illam S. Iacobi urbem missa
est; quo vix pervenit, gravi intestinali morbo tentari coepit. Die mensis
Maii octava, anno millesimo nongentesimo vicesimo quarto appendicetomiae
subiecta, parumper convalescere visa est, sed post fere dies viginti
ita pristinus morbus in dies efferbuit, ut de eius vita medici a curatione
desperarent. Sed omnibus adhibitis curis ac medicamentis in irritum cedentibus,
ad Beatae Michaelae a Ssmo Sacramento patrocinium, ut sanationem
impetraret, fidenti animo confugit. Maio itaque mense piacularis anni
vicesimi quinti supra millesimum nongentesimum, ad hunc finem novendiales
preces ab ipsa aegrota et aliquot Sororibus inceptae sunt, domi in
loco vulgo Viña del Mar, quo, tuberculoticis quoque insidiis capta, sese
transtulit. Perventissimas emissas preces non respuit Michaela; die namque
septima insequentis mensis Iunii, paucis elapsis horis a solemni Mariae
Michaelae Beatificatione in Vaticana Basilica peracta, extemplo sese sanatam
soror sentit et e lecto surgens ad oratorium libero et firmo pede cum
sodalibus descendit, ac paulo post, precibus ad Deum grato animo effusis,
communibus cibis vescitur communemque vitam illico instaurat. Perfecte

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.