AAS 26 (1934), p. 600
ratum habens, propria manu Commissionem introductionis Causae Servae
Dei Mariae Franciscae Schervier, Fundatricis Sororum Pauperum S. Francisci,
signare dignata est.
Datum Romae, die 9 Maii a. D. 1934.
C. Card. LAURENTI, Praefectus.
L. © S.
A. Carinci, Secretarius.
IV
TAURINEN.
BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS VEN. SERVI DEI FRIDERICI ALBERT,
VICARII PAROECIALIS ET VICARII FORANEI, FUNDATORIS SORORUM VÏN-
CENTIANARUM A MARIA IMMACULATA.
SUPER DUBIO
An signanda sit Commissio introductionis Causae in casu et ad effectum de
quo agitur.
Nobilissima Pedemontana regio, quae nuper Iosephi Benedicti Cottolengo
et Ioannis Bosco canonizatione amplissime est honestata, ad novos
triumphos properare videtur. Insignem caritate erga omni miseriae genere
laborantes Iosephum Benedictum universa extollit Ecclesia, quae pariter
Ioannem, eo quod apostolico spiritu repletus novum ordinem, novam rationem
animas ad Christum adducendi invexerit, glorificai. His suppares
B. Iosephus Cafasso aliique Dei famuli fuere, quibus merito Fridericus
Albert annumeratur, qui Boni Pastoris vestigia cominus sequutus, dignus,
ut videtur, est qui fidelibus in exemplum proponatur.
Die 16 Octobris mensis anno 1820 Augustae Taurinorum ortus est,
sacrisque abluto aquis Friderici nomen impositum. Parentes ei fuerunt
Aloisius, qui in regio exercitu ad superiores gradus ascendit, et Lucia Riccio,
quae puerulum pietate summa cura imbuit.
Vivida indole praeditum validoque ingenio pollentem pater militarem
vitam eum amplecti exoptabat; at Fridericus, dum ad B. Sebastiani Valfrè
altare preces effundebat, vocanti Deo obsequens, ecclesiasticae militiae
nomen dare constituit. In theologica facultate anno 1842 doctor creatus,
insequenti anno sacerdotio auctus sacris ministeriis magno cum animarum
emolumento totum se dedit.