AAS 26 (1934), p. 626
sacros canones onera, quibus rite ipsius dioecesis necessitatibus consuli
possit. - 5) Hanc ve»o Saskatoonensem dioecesim suffraganeam constituimus
metropolitanae Ecclesiae Reginatensi, et eiusdem Episcopos iuri
metropolitico Archiepiscopi Reginatensis subiectos volumus. - 6) Quod
vero attinet ad huius dioecesis regimen et administrationem, ad Capituli
Cathedralis erectionem vel Dioecesanorum Consultorum coetus nominationem,
ad Seminarii dioecesani institutionem; ad Vicarii capitularis, sede
vacante, electionem; ad clericorum et fidelium iura et onera, aliaque huiusmodi,
servanda iubemus quae sacri canones praescribunt. - 7) Nova
autem Saskatoonensi dioecesi a Nobis uti supra erecta, statuimus ut fines
quoque, quibus archidioecesis Reginatensis et dioecesis Principis Albertensis
modo delimitantur, iuxta qui sequitur modum immutentur: Quoad
archidioecesim Reginatensem, a dioecesi Principis Albertensis dismembramus
et eidem archidioecesi Reginatensi attribuimus territorii partem
hisce circumscriptam limitibus; ad orientem a finibus civilibus inter provinciam
SasTcatchew.an et provinciam Manitoba; ad meridiem a finibus
septentrionalibus archidioecesis Reginatensis, prout modo sunt; ad occidentem
a linea dividente rangs XXII et XXIII usque ad limitem meridionalem
abbatiae S. Petri apud Muenster, ac deinde ab eiusdem abbatiae
finibus meridionalibus et orientalibus; ad septentrionem a linea dividente
townships 40 et 41 usque ad fines civiles inter provinciam Sashatchewan
et provinciam Manitoba. Quoad autem attinet ad dioecesim Principis
Albertensis, a vicariatus apostolici de Keevatin territorio partem meridionalem
seiungimus ac separamus, illamque praefatae dioecesi Principis
Albertensis adiungimus. Quapropter huius dioecesis fines orientales in
hac parte et fines septentrionales posthac erunt prout mox describuntur:
ad orientem linea gradus 103 longitudinis occidentalis a meridiano Greenwick,
incipiens a modo exstante septentrionali eiusdem dioecesis limite
usque ad'intersectionem lineae dividentis townships 63 et 64; ad septentrionem
haec secunda linea usque ad tertium meridianum; deinde idem
meridianus, septentrionem versus, usque ad lineam divid entern townships
66 et 67 ac demum haec ipsa linea usque ad fines civiles inter provinciam
Saskatehewan et provinciam Alberta. - 8) Quibus itaque ut supra statutis,
quod ad clerum praefatarum dioecesium et vicariatus praecipue
attinet, iubemus ut simul ac hae Litterae Nostrae ad exsecutionem mandatae
fuerint, clerici omnes eo ipso Ecclesiae illi censeantur adscripti, in
cuius territorio legitime commorantur. - 9) Mandamus denique ut omnia
documenta et acta quae tum novam dioecesim SasJcatoonensem tum quae
supra diximus territoria dismembrata et unita respiciunt, a Cancellariis
dioecesium, a quibus territoria illa avulsa sunt, dioecesium curiis, ad quas