AAS 27 (1935), p. 102

commissa est. Sive ii qui Tabulariis praesunt, sive ii, qui Rescriptis
conficiendis destinantur, pari habeantur dignitatis
gradu. Atque ille prior, seu senior inter eos habeatur, ad omnes
effectus quod attinet, qui antea fuerit Officialis Sacrae Paenitentiariae
nominatus, nullo habito discrimine inter unam alteramve
Sectionem. Qui quidem ordo ne immutetur, etiamsi aliquis
ad aliud officium transierit, cum suae, tum alterius Sectionis.
Quodsi nominationis scidulae eodem tempore exaratae fuerint,
ille inter eos priorem locum obtineat, qui maior natu fuerit.
Officiales quidem Maiores a Summo Pontifice per schedulam Secretariae
Status nominantur, ad normam in memorata Constitutione
Sapienti Consilio definitam; Officiales vero Minores per
scidulam Cardinalis Paenitentarii Maioris.
Nominationis scheda accepta, Officiales Maiores, dum suum
quisque munus suscipiunt, praeter fidei professionem, secundum
formam a Pio IV et a Pio IX praescriptam, et iuramentum,
de quo in Apostolicis Litteris Motu Proprio a Decessore
Nostro f. r. Pio X datis, - ad normam Decreti S. Officii d. 221
martii 1918 - coram Cardinali Paenitentiario Maiore, adstan-2
tibus aliis Officialibus Maioribus omnibusque Officialibus utriusque
Sectionis, iusiurandum quoque a Benedicto XIV in Constitutione
In Apostolicae statutum emittent. Officiales vero Minores
Tribunalis tam fidei professionem quam iuramentum in Signatura
dabunt. Impositum autem praeceptum iuramenti Sacrae
Paenitentiariae proprii in prima cuiusque anni Signatura
renovandi tam Maioribus quam Minoribus Officialibus ratum
firmumque maneat.

3. - Sex Officiales Maiores consessum seu consilium Cardinalis
Paenitentiarii Maioris efficiunt; ideoque, non solum Regens,
sed etiam alii quinque Praelati semper ad nutum Paenitentiarii
Maioris praesto esse debent. Verum, praeter hoc consiliariorum
Paenitentiarii Maioris munus, omnes et singuli, neque solus

1 Sacrorum Antistitum, d. 1 Sept. 1910.
2 Cfr. Acta Ap. Sed., vol. X, pag. 138.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.