AAS 27 (1935), p. 108
Maiore, «iuxta sessionis in Signatura ordinem)), qui est:1
Theologus, Datarius, Corrector, Sigillator, Canonista; ultimo
demum loco Regens, qui pro cotidiano cum Officio commercio,
maioris valoris rationes ad definitivum iudicium afferre poterit.
Postquam a Cardinali Paenitentiario Maiore conclusio facta
est, haec statim in causae positione ad eam pertinente a Regente
inscribatur, qui, antequam ad aliam rem transitus fiat, ipse
praeleget, ut appareat an verba statuto decreto respondeant. Qui
Secretarii munere in Signatura fungitur, iure sive suffragii ferendi
sive sententiae dicendae caret, quippe quod ad sex Officiales
Maiores tantummodo pertineat. Eius est imprimis sessionis
perscriptionem propriam et accuratam facere. Haec autem prescriptio,
ad id facta ut disputatio Congressus litteris tradatur, in
Signatura sequenti legenda et approbanda est ac Cardiaali Paenitentiario
Maiori subscribenda. Tam Secretarius quam Indulgentiarum
sectionis Substitutus librum eiusmodi perscriptionum
ad se pertinentem, propria manu exaratum religiose conservent.
Praeterea qui Secretarii munus obit, semper paratus esse debet
ad referendum, in materia quae ad se pertinet, de causarum
positionibus, quae penitiori inquisitioni subiectae non fuerunt,
sed de quibus Paenitentiarius Maior sententiam Officialium
Maiorum nosse desiderat. Conclusiones statim ab Officiali relatore
in suis causarum positionibus inscribantur et ab eodem
praelegantur, sicut supra constitutum est, cum de rebus ageretur,
de quibus Praelati retulissent.
Omnia porro negotia, de quibus quomodocumque in Signatura
actum est, Regens afferei- ad Cardinalem Paenitentiarium
Maiorem, qui singulis decretis suum ipsius nomen subscribat.
Sin autem Cardinalis Paenitentiarius Maior non adest, Regens
Signaturae praeerit (excepto, ut patet, casu quo Cardinalis ProPaenitentiarius
deputatus fuerit, penes quem, quemadmodum
supra diximus, omnia iura sunt Paenitentiarii Maioris et omnes
i Const. cit.