AAS 27 (1935), p. 336

Si coniuges in suis depositionibus nimis inter se conveniant, inquirant
prudenter, tum iudex tum defensor vinculi, an adsit collusio; si
vero in substantialibus vel in rerum adiunctis magni momenti coniuges
discrepent, iterum ad examen vocentur et super discrepantia interrogentur,
adhibita etiam, si casus ferat, contestatione inter personas ipsas,
ut veritas eruatur.
Antequam coniugum examen absolvatur, moderator actorum eos
adhortetur ad vitam coniugalem restaurandam, de qua re mentio fiat in
actis.
11. Si reconciliari renuant, tunc moderator actorum utrique coniugi
iniungat ut quisque pro sua parte tres saltem inducat testes, ad normam
sacrorum canonum idoneos et omni exceptione maiores, sanguine aut affinitate
sibi coniunctos, sin minus vicinos bonae famae aut alioquin de re
edoctos, qui iurare possint de ipsorum coniugum probitate et praesertim
de eorum veracitate circa rem in controversiam deductam.
12. Testes credibilitatis, praeter ea quae generaba sunt, interrogentur
praecipue circa ipsorum coniugum probitatem, vitae honestatem, praeceptorum
Ecclesiae observantiam, sacramentorum frequentiam; circa famam
qua gaudent, eorumque veracitatem atque, in specie, si coniugibus, inconsummationem
matrimonii sub iuramento aifirmantibus, fides adhibenda sit.
His testibus moderator actorum ex sese, aut ad instantiam defensoris
vinculi potest adiungere alios credibilitatis testes, qui vocantur ex officio;
immo debet, quatenus fieri poterit, si quacunque de causa testes adductos
insufficientes existimaverit.
Testimonium credibilitatis robur addit depositionibus coniugum; sed
vim plenae probationis non obtinet, nisi aliis argumentis et adminiculis
fulciatur, praesertim depositionibus testium de scientia accepta, et inspectione
corporali.

III

Examen testium de scientia accepta

13. Posita affirmatione fide digna coniugum de non consummatione,
sedulo indagandum erit utrum coniuges tempore non suspecto patefecerint
matrimonii inconsummationem et quidem in iis rerum adiunctis, ut
hae declarationes nullam aliam causam habere potuerint quam veritatem
facti inconsummationis.
Quare praeter testes credibilitatis, a coniugibus inducantur quoque
idonei testes de rei veritate edocti, qui appellantur testes de scientia
accepta.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.