AAS 27 (1935), p. 338

traduntur circa signa certa vel dubia integritatis, praesertim dé hymenis
varietatibus et de mediis ad praecavendas fraudes, simulandae integritatis
gratia, forte adhibitas.
In viri autem inspectione periti monendi erunt ut artis praesidiis utantur
licitis et honestis atque referant, iuxta probata medicinae legalis praecepta,
indicia et argumenta non tantum quoad impotentiam, sed etiam
circa inconsummationem, attentis adiunctis in casu.
18. Singuli medici vel obstetrices singulas relationes conficiant, intra
terminum a iudice definitum, tribunali tradendas.
Peracta autem relatione, periti, obstetrices, ac ultimo, matrona, seorsum
singuli, iuramento praestito, ab actorum moderatore interrogentur,
secundum articulos a vinculi defensore, inspectis diligenter supradicti»
relationibus, concinnatos.
Periti debent indicare perspicue qua via et ratione processerint in
explendo munere sibi demandato et quibus potissimum argumentis sententia
ab ipsis prolata nitatur, ita ut Sedes Apostolica iudicium sibi
efformare possit, non tantum ex conclusionibus peritorum sed etiam ex
elementis et descriptionibus relatis.

V

De officio Moderatoris actorum, Defensoris vinculi et Actuarii

19. Moderatoris actorum est curare ut omnia ad normam iuris perficiantur
eaque omnia statuere quae aptiora sint ad factorum veritatem
eruendam.
20. Officium vero defensoris vinculi est omnibus viribus tueri iura
matrimonii, quare semper est citandus in omnibus sessionibus et actibus,
processus. Ipsius est: examini partium, testium et peritorum adesse; exhibere
interrogatoria clausa et obsignata, in actu examinis ab actorum moderatore
aperienda; novas interrogationes ab examine emergentes suggerere;
documenta a partibus exhibita recognoscere.
Ipse proinde poterit, quolibet causae momento, petere ut ahi testes
inducantur vel iidem iterum examini subiiciantur; proponere novas interrogationes
sive circa generalia sive circa particularia matrimonii.
21. Tum moderator actorum tum vinculi defensor curent ut interrogationes
non sint complexae sed simplices et clarae ut facile ac plene intelligantur;
nec suggestivae aut ita factae ut simplici affirmatione vel negatione
iisdem responderi possit; sed ita redigantur et fiant ut, examinatus, clariori
modo quo potest, promat et explicet notitias quas habet.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.