AAS 27 (1935), p. 35
et opportunas, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, et onus ipsi facimus, intra
sex menses ab bis Litteris datis computandos, ad Sacram Congregationem
Consistorialem authenticum peractae exsecutionis actorum exemplar
transmittendi. Praesentes autem Litteras et in. eis contenta quaecumque
nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio
seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio licet substantiali et inexcogitato
defectu notari, impugnari, vel in controversiam vocari posse: sed eas,
tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas
perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus
sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari
debere; et, si secus super his a quocumque quavis auctoritate, scienter
vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore
volumus et decernimus. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in
synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis,
specialibus vel generalibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis
et quibusvis aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum
dispositionibus ceterisque contrariis quibuscumque, etiam speciali mentione
dignis. Volumus et mandamus ut harum Litterarum transumptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo
alicuius viri, in ecclesiastica dignitate vel officio constituti, munitis, eadem
prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae
vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam Nostram dismembrationis,
erectionis, evectionis, subiectionis, mandati, statuti, derogationis
et voluntatis Nostrae infringere, aut iis contraire liceat. Si quis vero
ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo tertio, die nona mensis Decembris, Pontificatus Nostri anno
duodecimo.
Fr. TH. PIUS, O. P, Card. BOG GIANI
Cancellarius S. B. B.
Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus,
Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus.
Loco Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. XLIX, n. 46. - I). Francini.