AAS 27 (1935), p. 363

terarum transumptis aut exeerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius
Notarii publici subscriptis, ac sigillo viri in. ecclesiastica dignitate vel officio
constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce
Nostris Litteris haberetur, si exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem
hanc paginam Nostram seiunctionis, erectionis, constitutionis, concessionis
et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis autem ausu
temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei
ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo quarto, die decimasecunda mensis Novembris, Pontificatus Nostri
anno tertio decimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

Cancellarius S. B. E. S. C. de Propaganda Fide Praef.

f Dominicus Spolverini, Archiep. Lariss., Proton. Apostolicus.
Vincentius Bianchi-Cagliesi, Protonotarius Apostolicus.

Loco >£t Pium hi

Beg. in Cane. Ap.. vol. LI, n. 52. - Al. Trussardi.

LITTERAE APOSTOLICAE

I •

ECCLESIAE S. AGATHAE ET S. MARIAE NOVAE IN URBE AD HONOREM ET PRAE-

ROGATIVAS ECCLESIARUM STATIO NALIUM EVEHUNTUR.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam.—-E religiosae pietatis observantia iam
a remotis vigenti aetatibus per sacrum quadragesimale tempus Romana
in Urbe cotidie in statas certasque Ecclesias populus advocatur, ubi, cum
sacrae habeantur stationes, fusis Deo supplicationibus et sanctorum Martyrum
visis et cultis reliquus, ad christianae virtutis certamina inflammatur
et ad paschalia celebranda mysteria purior et alacrior accingitur. Quamvis
vero sacrarum stationum titulis, praerogativis, privilegiis praefinitae
Ecclesiae praefulgeant, tamen haud raro contigit ut, cum sive fidelium
commodum sive sacrorum locorum status, sive amplificandae huius largitatis
voluntas deposeeret, alia alii substituía aut accensita sit. Piae liber-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.