AAS 27 (1935), p. 443

In hac pietatis palaestra inter ceteras sodales adeo eminnit, ut adhuc
vivida in oppidanis eius virtutum memoria servetur.
Decimum septimum annum agens, spiritualibus exercitationibus apud
Sorores Oanossianas Vicetiae peractis, aUiei se ad Institutum S. Dorotheae
ac prope sensit impelh. Ut eius consilium innotuit, dici non potest quantum
parentes, mater praesertim, aegritudinis ceperint, ob tam carae ac sollertis
filiolae discessum. Verum divinae voluntati non obsistentes, consenserunt.
Prudens autem parochus, re sedulo coram Deo perpensa, et ipse piissimae
puellae voto obsecundandum esse duxit, et Annae consodalibus, quasi
divin ans, dixit: « Quanta nostrae sodahtatis sors et laetitia! Anna a mundo
quidem parvi momenti habetur, magna tamen coram Deo est: sancta
fiet ». Nec coniecturam fefellit eventus.
Octobri mense a. 1905, Vicetiae religiosum induit habitum, Mariae
Bertillae assumpto nomine. Adhuc tiruncuia, in religiosae perfectionis
semitam admirandas fecit progressiones, ita ut exemplo aliis praeiret.
Nemo enim ea humihor, nemo magis pia et meditationi, praesertim de
Domini passione, dedita, nemo obedientior, nemo suavior, nemo erga
superiores observanter, et erga sodales magis officiosa, graviora et demissiora
onera sibi vindicans. Ab illatis sibi temere culpis numquam se excusatum
voluit, suscepto ad id proposito, atque hominum aestimationem
abhorrens. Episcopi Farina, sui Instituti fundatoris, monito religiosissime
obsequuta est: «Vos Cordis Iesu estis, semper et ubique eritis; in eo vos
abscondite ita ut mundus vos ignoret ». Numquam eam in verbo dehquisse
omnes testantur. Quod vitae genus ad mortem usque sancte servavit.
Eo vero virginahs puritatis candore elucebat, ut angehcis spiritibus videretur
aequanda.
Religiosis votis festo die Immaculatae B. M. V. Conceptionis a. 1908
nuncupatis, Soror Bertilla Tarvisino nosocomio addicta, difiicilhmis maximique
momenti muneribus sibi concreditis, omnium medicorum iudicio
non solum dihgentissime sed et peritissime functa est, rem demirantibus
iis, qui eam flocci faciebant. Quum ipsum Christum in infirmis veneraretur,
nulli se subtrahebat labori, nulli vigiliae ut levamen corporibus
afferret, et animas Ei lucrifaceret. Immani bello saeviente, Tarvisio cum
infirmis migrare coacta, multis gravissimisque incommodis fuit obnoxia,
praecipue ob morbum quo iamdiu tentabatur. Medio anno 1919, Tarvisium
quum rediisset, in variis nosocomii sedibus caritatis officia, adversa licet
valetudine, ardentiori studio prosequuta est.
Sed iam caelo matura erat piissima Virgo. Atrocis enim morbi diuturnitas
eam ad extremam maciem ita redegerat, ut prope miraculum habitum
fuerit tot tantosque labores ferri ab ea potuisse. Mortem praesentiens:

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.