AAS 27 (1935), p. 66

utilis opera, itemque aliorum, quorum navitate iure meritoque nitebamur,.
cumque in dies augescat labor, novaque poscat proposita atque incepta,
opportunum duximus ita huius operis ordinationem aptare, ut satius suecrescentibus
usque necessitatibus respondeat, utque omnia providentia sua
ne careant.
Itaque, re mature perpensa, motu proprio ac certa scientia deque Apostolicae
potestatis plenitudine statuimus ac decernimus ea tantummodo
negotia et causas, quae ad Russos pertinent, qui in patrio solo degunt,
« Commissioni pro Russia » reservare ac concredere, incolumi tamen Sacrae
Congregationis pro Ecclesia Orientali auctoritate ac iure ad normam canonis
257. Ut vero hoc tanti ponderis tantaeque gravitatis opus invigilantibus
ac moderantibus immediate Nobis, prouti fieri potest, peragatur, statuimus
ut « Commissio » eadem Sacrae Congregationi a negotiis ecclesiasticis
extraordinariis adhaereat} cuius proinde qui a secretis est, « Commissionis
» huius una simul praeses esto.
Decernimus itidem ut apud Sacram Congregationem pro Ecclesia
Orientali peculiaris constituatur « Sectio », iis quidem omnibus addicta,,
qui, ubicumque terrarum degentes, ritum slavicum (quem slavicum-byzantinum
vocant) profiteantur, atque ideo iis quoque e Russiarum [gente,,
qui extorres procul domo versentur, quique adhuc usque « Commissioni
pro Russia » subiiciebantur. In hanc porro Sectionem adlegi poterunt, si res
ferat, Consultorum munus obituri, nonnulli ex earum dioecesium Episcopi,,
in quorum dicione memoratus ritus usurpatur. Quae profecto omnia idcirco
efficienda iubemus, quod sollicite vigilanterque servatam volumus gloriosam
Catholicae Ecclesiae traditionem, cuius in veritatis luce miro quodam
modo rituum varietas renidet, quasi modulatae unius concentus voces,
quae ad caelum ex terris efferuntur. Ii igitur filii Nostri, qui longe adhuc,
proh dolor, e paterna domo aberrant, animadvertant iterum atque perpendant
integram iisdem, si ad Nos redeant, facultatem fore sui cuiusque ritus
splendorem incolumem prorsus asservandi, qui profecto ob aviti sermonis
caeremoniarum que vetustatem felicissima ea tempora in mentem redigit,
cum una fide, uno ovili unoque Pastore universus laetabatur christianus
orbis. Ac tantopere Nobis cordi est ut ritus slavicus-byzantinus servetur
sospes, ut etiam — cum in comperto habeamus eos e filiis Nostris, qui hoc
ritu utuntur, liturgicis indigere libris — Nobis decretum sit hoc genus
libros, nulla interposita mora, esse in lucem edendos. Id igitur efficiendum
concredimus Sacrae Congregationi pro Ecclesia Orientali, quae in rei huiusmodi
praeparatione curationeque illos accipiat consilii laboris que socios^
qui praecipua, in re tanti momenti, doctrina polleant, studiosaque praestent
voluntate.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.