AAS 28 (1936), p. 141
Causae quae eodem anno 1935 transactae fuerunt, vel quae absque
definitiva sententia, ex peculiaribus circumstantiis, finem habuerunt :
quibus adduntur decreta quoad recursus contra libellorum reiectionem.
I. N. N. - Nullitatis matrimonii, ex capite impotentiae viri, coram
R. P. D. A. Wynen.
Cum actor per annum nullum actum iudicialem posuerit, ad normam
can. 1736, R. P. D. Ponens declaravit instantiam esse peremptam
atque acta in archivo reponi per decretum diei 10 Ianuarii.
II. PARISIEN. - Crediti, coram R. P. D. F. Morano.
Visa renuntiatione partis actricis, viso obitu rei conventi et acceptatione
renuntiationis ex parte successoris eiusdem conventi, R. P. D. Ponens
renuntiationem admittens die 11 Ianuarii iussit ut acta in archivo
ponerentur.
III. FAVENTINA. - Diffamationis, coram R. P. D. Parrillo.
Cum per biennium nullus actus processualis positus fuerit, R. P. D.
Ponens, die 20 Februarii, instantiam esse peremptam declaravit.
IV. IADREN. - Nullitatis matrimonii, super reiectione libelli, coram
Excmo M. Massimi, Decano, Ponente.
In Turno Rotali diei 7 Martii Patres decreverunt : « Intra designatos
fines non esse locum reiectioni libelli, in casu ».
V. KATJNEN. - Nullitatis matrimonii, super reiectione libelli, coram
Excmo M. Massimi, Decano, Ponente.
In Turno Rotali diei 7 Martii Patres decreverunt : « Non esse locum
reiectioni libelli, in casu ».
VI. AMERICA. - Nullitatis matrimonii, ex capite vis et metus, coram
R. P. D. F. Guglielmi.
Cum nullus actus processualis positus fuerit per annum, iuxta
can. 1736, quin etiam ulterior causae propositio admissa nondum fuerit
ad mentem can. 1903, instantia, audito vinculi Defensore, per decretum
R. P. D. Ponentis, perempta declaratur die 18 Martii.
VII. VILNEN. - Separationis, coram R. P. D. F . Guglielmi.
Cum vir supremum diem obierit, R. P. D. Ponens, audito etiam