AAS 28 (1936), p. 153

An. et vol. XXVIII 30 Aprilis 1936 (Ser. Il, v. III) - Num. 5

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XI

CONSTITUTIO APOSTOLICA

OCEANIAE CENTRALIS

E VICARIATU APOSTOLICO OCEANIAE CENTRALIS TERRITORII PARS DISTRAHITUR,

EX QUA NOVUS VICARIATUS APOSTOLICUS INSULARUM WALLIS ET FUTUNA

ERIGITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quidquid fidei propagandae et christifidelium aeternae saluti eorumque
regimini magis convenire videtur ut sollicite praestamus Nos
urget supremi apostolatus munus, divinitus Nobis commissum. Iamvero
quum venerabilis Frater Ioseph Felix Blanc, Episcopus titularis Dibonënsis,
Oceaniae Centralis Vicarius Apostolicus, iterum atque iterum
a Nobis enixe postulaverit, ut e latissimo sui Vicariatus territorio distraherentur
insulae de Wallis et Futuna, et ex earum territorio novus
efformaretur Vicariatus Apostolicus, ea potissimum ratione, quod nimius
illae distant a vicariatus sede, ad quam perdifficilis quoque est accessus.
Nos autem, praehabito venerabilis Fratris Philippi Bernardini, Archiepiscopi
titularis Antiocheni in Pisidia et in Australasia tunc Delegati
Apostolici, favorabili voto, de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium Sacrae Congregationi de Propaganda Fide praepositorum
consilio, re mature perpensa, oblatis precibus praefatis libenter annuere
statuimus. Quapropter, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.