AAS 28 (1936), p. 16
equidem humanaeque sapientiae despectum, quod tamen, sinapis
grani instar, validas altissimasque radices in eorum animos
agens qui sincero studio veritati inhient, ita firma ac robusta
arbor erigitur, ut ne vehementium quidem procellarum vi evelli
queat. 1
In variis erroribus, quos hominum mens peperit, exlege effrenataque
licentia tumens, in profligatis moribus, quos miserrime
humana nequitia invexit, tamquam turris nocturnis ignibus
cursum navium regens erigitur Ecclesia Dei; quae porro omnem
hinc illinc a veritate declinationem reprobat, quaeque singulis
universis sequendam recto itinere viam indicat. Ac vae nobis,
si haec veluti Pharos, nedum restingueretur — quod procul dubio
ex non deficientibus Iesu Christi pollicitationibus umquam
fieri nequit — suam tamen radiantem lucem usque quaque
ne diffunderet praepediatur! Omnium iam obversatur oculis
quo sit hominum genus ea de causa prolapsum, quod divinam
revelationem superbe abiecerit, quodque fallacia de re philosophica
ac morali commenta, quamquam fucata veri specie, sit
perperam secutum. Quodsi per praeruptam errorum vitiorumque
declivitatem nondum ima petiit, id profecto christianae veritatis
doctrina fecit, quae ubique gentium diffunditur. Iamvero
Ecclesia sibi concreditum « ministerium verbi » per sacrorum
administros perficit, quos quidem, in variis ecclesiasticae
hierarchiae ordinibus constitutos, quocumque gentium
mittit, ut indefatigabiles illius veritatis praecones exstent, quae
una potest civilem humanitatis cultum invehere, atque experrectum
incolumemque servare.
Sacerdotis alloquium in omnium animos demittitur, iisdemque
lucem, solacium affert; sacerdotis alloquium, vel in medio
illecebrarum vortice, serenum emergit, ad virtutem adhortatur,
veritatemque impavide nuntiat : illam dicimus veritatem, quae
dubias humanae vitae res omnes collustrat suoque ordine componit;
illam inquimus virtutem, quam nullus adversus casus
1 Cfr. MATTH., XIII, 31-32