AAS 28 (1936), p. 18

ad egregia facinora ubique animi excitantur, ac nobilissimi
spiritus omnibus iniiciuntur.
Quaelibet beneficia, quae civilis christiani nominis cultus in
hominum societatem induxit, ex catholici sacerdotii institutione
atque opera, tamquam ex remoto saltem eorum principio proficiscuntur.
Id igitur bene in posterum sperare iubet, praeterquam
quod « firmiorem sermonem » habemus ex non defi-1
cientibus Iesu Christi promissionibus.
Atque etiam Missionalium opera, quae eam tam luculenter
se dilatandi facultatem ostendit, qua ex divina virtute Ecclesia
praedita est, provehitur maxime et ad felicem exitum deducitur
a sacrorum administris, qui, fidei praecones caritatisque séquestres,
innumeris exan elatis laboribus, divini Hegni fines
usque quaque proferunt atque propagant.
Sacerdos denique, hac etiam in re Iesu Christi munus persequens,
qui « erat pernoctans in oratione Dei » et « semper2
vivit ad interpellandum pro nobis », publicus ex officio exstat3
ad Deum pro omnibus deprecator: eidem in mandatis est non
modo proprium verumque altaris sacrificium Ecclesiae nomine
caelesti Numini offerre, sed etiam « sacrificium laudis » com-4
munesque preces; is nempe psalmis, supplicationibus et canticis,
quae magna ex parte a sacris Litteris mutuatur, cotidie
iterum atque iterum debitum Deo adorationis munus persolvit,
atque necessarium eiusmodi impetrationis officium pro hominibus
perficit, anxiis sollicitisque hodie, si umquam alias, divinoque
auxilio egentibus. Ecquis poenas enumerando dixerit,
quas sacerdotales preces e praevaricantium hominum capite
arceant; et quot quantaque beneficia iisdem impetrent atque
impertiant?
Si vel privata supplicatio tam sollemnibus pollet magnisque
a Iesu Christo datis pollicitationibus, at preces, quae Ecclesiae5

1 Cfr. II Petr., I, 19.
2 Cfr Luc , VI, 12.
* Cfr. Hebr., VII, 25.
4 Cfr. Ps. XLIX, 14.

* Cfr. MATTH., VII, 7-11; MARC., XI, 24; Luc, XI, 9-13.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.