AAS 28 (1936), p. 236
maiori dioecesis parte sit freto divisa, Eminentissimi Patres huic Sacrae
Congregationi de Propaganda Fide praepositi censuerunt, in sollemnibus
comitiis hac die 9 Martii 1936 celebratis, opportunum esse
sedem transferri in urbem aptiorem fidelibus regendis et nomini christiano
ampliando. Considerantes vero urbem Sendai, in maxima Iaponensis
Imperii insula Hondo, situ itinerumque facilitate, artium quoque
liberalium cultu et rerum publicarum administratorum frequentia,
necnon insignibus memoriis, ita ceteris dioecesis urbibus praestantem
iam inde a fundatione dioecesis habitam esse ut mens tunc temporis
fuerit in ea sedem episcopalem constituere, ibidemque utiliter ab anno
1902 ad annum 1924 reapse constitutam esse, iidem Eminentissimi
Patres, voto Excmi Pauli Marella, Delegati Apostolici in Iaponia consentientes,
in urbem Sendai ab Hakodate sedem episcopalem transferendam
esse rati sunt, ideoque opportunum quoque censuerunt dioecesim
post hac Sendaiensem esse nuncupandam.
Quam Eminentissimorum Patrum sententiam Ssmus D. N. Pius
Div. Prov. Papa XI, in Audientia hac eadem die infrascripto Secretario
huius S. C. concessa, ratam confirmatamque habuit. Itaque episcopalem
sedem dioecesis, usque nunc Hacodatensis denominatae, ab Hakodate
translatam in Sendai constituit, a qua urbe iussit dioecesim
nomen sumere et Sendaiensem nuncupari; atque praesens Decretum
confici mandavit et expediri.
Datum Romae, ex Aedibus S. C. de Prop. Fide, die 9 Martii 1936.
P. Card. FUMASONI BIONDI, Praefectus.
L. © S.
f C. Costantini, Archiep. tit. Theodos., Secretarius.
II
PROVISIO ECCLESIARUM
Singulis ut infra datis decretis Sacri Consilii Christiano nomini propagando,
Ssmus Dominus Noster Pius div. Prov. Pp. XI dignatus est
sequentes providere Ecclesias, videlicet :
9 Decembris 1935. — Cathedrali Ecclesiae Hacodatensi (quae ex decreto
diei 9 Martii 1936 Sendaicnsis nuncupabitur), praefecit R. P. Iosephum
Lemieux, ex Ordine Praedicatorum.
9 Martii 1936. — Titulari episcopali Ecclesiae Baratensi R. P. Ioannem
Casado Obispo, ex Ordine Praedicatorum, quem constituit Vicarium
Apostolicum de Thai-Binh (Indocina).