AAS 28 (1936), p. 239

alter Eliseus adstitit, ei in eo quoque completus est spiritus eius (Eccli.,
48,13). Supremo totius Societatis regimine assumpto, vigilantissime
cavit non solum ne minimum quid immutaretur quod a sancto Ioanne
fuisset constitutum, quin imo totus fuit ut ad mentem eiusdem Sancti
Fundatoris, eius opus perficeretur. Quod, Deo et Beata Virgine auxiliantibus,
mirifice est assequutus. Ipse porro animi demissione, alloquii
suavitate, sollicita erga omnes caritate, vigili prudentia, ardentissimo
zelo in exemplum ref ulsit : orationi vel in ipsis externis curis maxime
se dedit : erga sacrosanctam Eucharistiam flagrantissima religione ferebatur,
in lacrimas dum sacrum peragebat effusus, longasque coram
Christo in sacramento moras protrahebat. Beatissimam Virginem singulari
prosequebatur amore, eiusque laudes celebrare numquam destitit.
Romani Pontificis iura a suis quoque defendi, eiusque non monitis
tantum sed et nutibus obsequi mandabat. Missiones ad infideles summa
cura promovit. Piae Societatis regulas ad unguem servavit, nullam sibi,
licet infirmo, relaxationem indulgens. Paenitentiae studio aspere suum
corpusculum tractabat, fere nullam ei requiem concedens, diu noctuque
labóri insistens. Paupertatis studiosissima eam sibi, ut S. Bonaventurae
verbis dicatur, desponsasse visus est. Detritis vestibus semper est
usus, sed mundis : si quae novae offerrentur eas constanter repudiabat.
Has ceterasque virtutes Deus magnifice rependit. Pia enim Societas
sub eius regimine plurimum amplificata, solidata et ad perfectionem
adducta fuit : ipsum autem intima cum Deo unione ditatum fuisse communis
est eorum, qui cum eo consuetudinem habuerunt, existimatio,
atque hoc idem nonnulla, ut ferunt, prodigia, sive ante sive post eius
obitum a Deo patrata, innuunt.
Hos tantos labores, has tantas virtutes pretiosa iustorum morte,
quam die 6 Aprilis a. 1910 Michael oppetiit, Deus coronavit. Iusta funebria
sollemni triumpho iure merito aequiparata sunt; universa enim
Taurinensis civitas ad illius cadaver invisendum accurrit, eumque sanctum
conclamabat. Haec sanctitatis fama magis magisque per orbem
increvit. Quare duodecimo vix labente post eius obitum anno in archiepiscopali
Taurinensi Curia, ordinaria auctoritate ab anno 1922 ad
a. 1928 super sanctitatis fama constructus fuit processus : constructi
quoque alii duo fuerunt seu diligentiarum, quem vocant, seu super cultu
numquam praestito.
Die 22 Maii mensis a. 1935, Sacra Rituum Congregatio, scriptis perpensis,
nihil obstare decrevit quominus ad ulteriora procedi quiret. Interim
plurimae postulatoriae litterae Summo Pontifici fuerunt oblatae
ut Causa huius Servi Dei a Sacra Rituum Congregatione pertractare-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.