AAS 28 (1936), p. 254

integrum esset, pro suo cuiusque arbitrio, ad pristinas iterum
redire agendi rationes. Facile equidem dispicitur cur iidem non
honestas, ideoque prohibitas a vobis, scaenicas actiones repetere
excupiant, quae ad ignobiles cupidines instimulare queant. Si
enim harum pellicularum series, quae hominum gesta praeferant
virtuti consentanea, summo artificio effingere multum profecto
ingenii, laboris, peritiae ac vel sumptuum interdum expostulat;
at facile plerumque est quosdam homines et quorumdam
civium classes ad cinematographica arcessere theatra, in quibus
id genus spectationes habeantur, quae libídines incendant,
pravosque exsuscitent in animis latentes motus.
Quamobrem necesse est ut vigilans eademque sedula omnium
opera penitus industriae huius artificibus suadeat, hanc. « Legionis
a decentia » contentionem non idcirco initium sumpsisse,
ut brevi temporis spatio excidat ac neglegatur, sed ut potius
— foederatarum Americae Civitatum Episcopis moderatoribus
— honesta populi oblectatio, quovis tempore ac quibusvis
rationibus habita, pro viribus in tuto ponatur.

Corporis animique oblectamenta, in quae nostra haec aetas
varias induxit formas rationesque, iis omnibus, quotquot negotiis
vitaeque sollicitudinibus distineantur, necessaria prorsus
esse nemo est qui non videat; attamen ad hominis dignitatem
eadem sunto et ad morum redacta integritatem; atque adeo eo
spectent ut reapse nobiles sensus commoveant atque excitent.
Graviter procul dubio populorum magnitudo atque potentia periclitantur,
qui per requietis tempora ludicris se dedant, quae
decoris, dignitatis honestatisque principia laedant, quaeque ad
admissa perpetranda, iuventuti praesertim, occasionem praebeant.

Quibus in ludicris, ut omnibus perspectum est, cinematographea
maximi momenti sunt, cum nostra hac aetate ad universas
gentes pertineant. Dicere vix attinet cives ad decies centena
millia bene multa huiuscemodi spectationes cotidie participare;
penes quoslibet populos, sive funditus, sive leviter excultos,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.