AAS 28 (1936), p. 256
venes e recto itinere transversos agunt;ducendae vitae rationem
fucata lucis specie proponunt; capessendae perfectionis consilia
infuscant atque debilitant; castum denique amorem, matrimonii
sanctitatem atque intimas domestici convictus necessitudines
restinguunt. Praeiudicatas praeterea falsasque opiniones cum
singulis hominibus, tum civium classibus, nationibus variisque
gentibus ingenerare queunt.
At contra, eiusmodi ludi si ad optimas normas conformentur,
vim possunt in spectatores elicere sane saluberrimam. Non tantummodo
siquidem delectant, sed etiam ad nobilissinia quaeque
erigunt atque excitant : valde utilia praecepta impertiunt :
itemque suae cuiusque ceterorumque patriae egregie gesta pulchri
tudinesque demonstrare possunt; virtutem veritatem que
grato speciosoque more ostendere; in Civitatis ordinibus, in Nationibus,
variisque stirpibus mutuae cognitionis voluntatisque
studia gignere vel saltem promovere; iustitiae quoque causam
amplecti; ad virtutem advocare omnes; ac denique ad novam
magisque aequam humanae societatis ordinationem temperationemque
adiutricem operam conferre.
Quae animadversiones Nostrae magis profecto ex eo sumunt
gravitatis, quod cinematoghaphica ars non singulis civibus sed
hominum stipationibus quodammodo loquitur; idque per temporum,
rerum locorumque condiciones, quae, ut ad pravum,
ita ad optimum conflandum animorum ardorem perquam apta
videntur : quod quidem ardoris studium in communem illam ac
prorsus insanam concitationem evadere potest, quam experiendo
novimus.
Imaginum nempe series volubili luce spectatoribus proponuntur,
qui in subobscuris theatris assidunt, et quorum mentis
facultas spiritualesque vires plerumque languent. Atque id genus
theatra longe quaerere non est opus; eadem enim domibus,
sacris aedibus ac popularibus litterarum ludis ita contigua
sunt, ut vim iam habeant in communem omnium vitam maximam
maximunque momentum.
Casus praeterea rerumque vicissitudines, quae per cinema-