AAS 28 (1936), p. 259

cessarium est res omnes hoc in genere edendas ita moderari,
ut — ad religionis, morum civilisque societatis rationes quod
pertinet — detrimenta eaedem non pariant, idcirco sacri Pastores
oportet ad imagines omnes curam convertant, quae undecumque
christianae plebi proferantur.
Universos igitur catholici orbis Episcopos, quorum in Nationibus
cinematographicae pelliculae effinguntur, ac vos potissimum,
Venerabiles Fratres, vehementer adhortamur, ut christifideles
illos paterno animo compellatis, qui huius artis industriam
quoquo modo participent. Graviter iidem animadvertant
et sua ipsorum officia, et eam, qua ut Ecclesiae filii tenentur,
obligationem, pro viribus nempe enitendi ut imagines, quas vel
ipsimet edant vel edendas adiuvent, saluberrimis principiis sint
rectisque normis consentaneae. Haud pauci sane ex catholicis
viris numerantur qui exsecutorum, moderatorum, auctorum,
actorumve hac in re partes agant; attamen dolendum est non
semper eorum operam cum eorum fide eorumque propositis consentire.
Quapropter Episcoporum erit eosdem commonere ut sua
cuiusque actio proborum hominum conscientiae ac Iesu Christi
sectatorum officio omnino respondeat.
Hoc etiam in apostolatus campo, quemadmodum in ceteris
omnibus, sacrorum Antistites eos procul dubio optimos experientur
laboris socios, qui in Actionis Catholicae agminibus militant;
quos Nos contineri non possumus quin per has Litteras
iterum atque iterum excitemus ut, hanc etiam in causam, sedulam
conferant atque indefatigabilem navitatem suam.
Opportunum equidem est ut identidem sacri Pastores huius
artis effectarum in memoriam redigant, sibimetipsis — quemadmodum
de ceteris rebus, quae ad ministerium suum pertineant
— ita de qualibet etiam honestae oblectationis forma curam
esse; cum divino mandato teneantur concrediti sibi populi mores,
vel relaxationis tempore, regere atque moderari. Postulat
enim sacrum, quo funguntur, munus, ut palam aperteque moneant
dehonestamenta ludorum virtutis nervös in ipsis Nationibus
elidere. Quamobrem, quod hoc in genere expetunt, non

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.