AAS 28 (1936), p. 286

praepositorum consilio, omnibus mature perpensis, suppletö, quatenus
opus sit, quorum intersit, vel eorum qui sua interesse praesumant consensu,
de apostolicae potestatis plenitudine, e dioecesi Chatamensi Comitatum
civilem Kent, et e dioecesi Sancti Ioannis Canadensis Comitatos
civiles Albert ac West mor land distrahimus, atque e territorio ita avulso
novam constituimus et erigimus archidioecesim, cuius fines iidem erunt,
quibus praedicti Comitatus limitantur; et idcirco dioecesium Chatamensis
et Sancti Ioannis Canadensis hac ratione immutantur fines. Ab
urbe autem Moncton novam hanc archidioecesim Monctonensem nuncupari
volumus, eiusque sedem in ipsa urbe Monoton constituimus, quam
propterea ad archiepiscopalis civitatis fastigium extollimus; Archiepiscopi
vero cathedram in paroeciali ecclesia Deo in honorem Beatae Mariae
Virginis in Caelum Assumptae dicata, in eadem Urbe exstante, figimus,
quam igitur ad Ecclesiae archiepiscopalis gradum et dignitatem evehimus,
simulque ipsi eiusque pro tempore Archiepiscopis omnia tribuimus
iura, privilegia, honores, insignia et gratias, quibus ceterae archiepiscopales
Ecclesiae earumque Antistites iure communi gaudent ac fruuntur;
iisdemque omnia im ponimus obligationes et onera quibus ceterae archiepiscopales
Ecclesiae earumque Antistites adstringuntur. Ad huius autem
Archidioecesis dotem constituendam ius tribuimus Archiepiscopis pro
tempore Monctonensibus cathedraticum, iuxta morem aliorum Ordinariorum
in Dicione Canadensi, aliaque, iuxta sacros canones, onera imponendi,
quibus rite consuli possit ipsius Archidioecesis necessitatibus.
Quod vero attinet ad Capituli archiepiscopalis erectionem, vel, si praesentis
temporis adiuncta id modo non permittant, ad Consultorum
coetus electionem, atque ad Seminarii archidioecesani institutionem, ad
Vicarii Capitularis vel Administratoris Apostolici, sede vacante, electionem,
ad clericorum et fidelium iura et onera, aliaque huiusmodi, servanda
iubemus, quae sacri canones statuunt atque praescribunt. Quod
autem ad clerum praecipue spectat, statuimus ut simul ac novae huius
Archidioecesis erectio ad exsecutionem mandata fuerit, eo ipso Clerici
Ecclesiae illi censeantur adscripti, in cuius territorio legitime exstant.
Mandamus denique ut omnia documenta et acta quae novam Archidioecesim
respiciunt, quam primum fieri possit, e cancellariis dioecesium
Chatamensis et Sancti Ioannis Canadensis tradantur Curiae archiepiscopali
Monctonensi, ut in eius archivo religiose asserventur. Quibus omnibus
ut supra dispositis ac statutis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda
deputamus venerabilem quem supra diximus Fratrem Andream Cassulo,
in Dicione Canadensi Delegatum Apostolicum, ipsique propterea necessarias
et opportunas tribuimus facultates, etiam subdelegandi ad effe-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.