AAS 28 (1936), p. 30

narum rerum cupidinem ad interitum esse ruinamque prolapsum,
facile intellegitur hoc idem aviditatis studium per saeculorum
decursum tot tantaque peperisse Ecclesiae detrimenta.
Cupiditas etenim, quae a Spiritu Sancto « radix omnium maiorum
» vocatur, ad quodlibet flagitium rapere hominem potest;1
quodsi eatenus non processerit, sacerdos tamen, eiusmodi vitii
contagione infectus, consulto inconsulte, Dei Ecclesiaeque inimicis
adsciscitur, eorumque improbis consiliis adiutricem dat
operam.
At contra, germana illa atque sincera ab externis bonis continentia
omnium animos sacerdoti conciliat; idque eo vel magis
quod cum animo ab terrenis rebus alieno, qui intima christianae
fidei virtute enutriatur, incensa illa nullo non tempore
coniungitur erga omne genus calamitatum miseratio, quae
Dei administrum miserorum patrem efficit; quos ille, Iesu
Christi sententiae memor : « quamdiu fecistis uni ex his fratribus
meis minimis, mihi fecistis », veluti Redemptorem ipsum2
singulari caritate colit atque complectitur.
Itaque sacri ordinis vir, ab eiusmodi vinculis expeditus, quae
eum nimio arctius cum terrenis rebus devincirent — ab propriae
nempe familiae vinculis suarumque utilitatum nexibus —
satius profecto caelesti illo amoris igne inflammabitur, animarum
dicimus amorem, qui e penetralibus Iesu Christi Cordis
erumpit, quique nihil aliud nititur, nisi ut apostolicos animos
attingat hominumque universitatem incendat. Hunc divinae3
gloriae hominumque salutis ardorem — ut de Redemptore evenisse
Sacris Litteris edocemur — Ecclesiae administrum4
urere ac veluti consumere oportet, ita quidem ut, se suisque
commodis posthabitis, semet ipse excelso suo muneri omnino
dedat, omniaque cotidie impensius experiatur, ut demandati
officii partes satius in dies latiusque expleat.

1 I Tim., VI, 10.

2 MATTH., XXV, 40.
s Cfr. Luc, XII, 49.
* Cfr. Ps. LXVIII, 10; Io., II, 17.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.