AAS 28 (1936), p. 323

constiterit, factam accusationem sustineri non posse vel in iure vel
in facto.
Art. 42. - Matrimonium, quod, utroque coniuge vivente, non fuerit
accusatum, post mortem alterutrius vel utriusque coniugis ita praesumitur
validum fuisse, ut contra hanc praesumptionem non admittatur
probatio, nisi incidenter oriatur quaestio (can. 1972).

TITULUS IV

De procuratoribus et advocatis

Art. 43. - § 1. Quamvis pars per seipsam agere et respondere possit in
iudicio, expedit tamen ut habeat advocatum, vel a se electum vel a praeside
datum, iuxta normas quae sequuntur.
§ 2. Praeses, audito iudicum collegio, potest etiam alium advocatum
designare, si casus ferat, veluti in casibus negligentiae advocati a parte
delecti (cfr. can. 1655 § 2).
I 3. Si uterque coniux nullitatis declarationem petat, sufficit si alteruter
advocatum constituat, nisi altera pars suum proprium constituere
velit, aut praeses id opportunum duxerit.
§ 4. Pars conventa, quae matrimonii nullitatem oppugnet, constituere
potest advocatum, quamvis adsit vinculi defensor qui pro vinculo certare
debet, cui ipsa pars argumenta et probationes suppeditare valet.
Art. 44. - § 1. Pars constituere quoque potest procuratorem ab advocato
distinctum.
§ 2. Procuratoris est, partem repraesentare, libellos aut recursus
cuiuscumque generis tribunali exhibere; quae vero spectant ad defensionem
semper advocato reservantur.
Art. 45. - Licet actor vel conventus procuratorem aut advocatum
constituerit, semper tamen tenetur in iudicio ipsemet adesse ad praescriptum
iuris vel iudicis (can. 1647).
Art. 46. - Causa a promotore iustitiae instituta ad normam artt. 35
§ 1 n. 2, 38 et 39, coniux, cui ius non est accusandi matrimonium, advocatum
sibi constituere potest; sed, promotore iustitiae accusationem revocante
vel a lata sententia non appellante, advocati eiusdem officium
cessat.
Art. 47. - § 1. Unicum quisque potest eligere procuratorem, qui nequit
alium sibimet substituere, nisi expressa facultas eidem facta fuerit
(can. 1656 § 1).
§ 2. Quod si, iusta causa suadente et annuente praeside, plures ab

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.