AAS 28 (1936), p. 325
Art. 52. - § 1. Advocati et procuratores possunt ab eo, a quo constituti
sunt, removeri, salva obligatione solvendi honoraria ipsis debita; verum
ut remotio effectum sortiatur, necesse est ut ipsis intimetur, et, si lis
iam contestata fuerit, praeses et adversa pars certiores facti sint de
remotione (can. 1664 § 1).
§ 2. Mandatum exspirat causa per sententiam definitivam decisa, salvo
iure et oñicio interponendae appellationis inter decendium, nisi mandans
renuat (cfr. can. 1664 § 2).
Art. 53. - § 1. Episcopi est publici iuris facere indicem seu album,
in quo adnotentur advocati et procuratores apud suum tribunal admissi.
In albo expressa mentio fiat de iure}, quod habent ad normam
art. 48 § 4, patrocinium exercendi, tum advocati S. Consistorii, tum
advocati a S. R. Rota approbati.
§ 2. Advocati in albo inscripti tenentur, de mandato praesidis tribunalis,
gratuitum patrocinium, aut gratuitam assistentiam praebere iis
quibus hoc beneficium tribunal concesserit (cfr. artt. 237-240).
Art. 54. - Advocati et procuratores vetantur :
I sibi de immodico emolumento pacisci : quod si fecerint, pactioo
nulla est et poenae imponendae erunt, de quibus in can. 1665 § 2)
2° ob dona, pollicitationes aliamve causam prodere ofiicium, sub
poenis, de quibus in can. 1666;
3° renunciare mandato, lite pendente, sine iusta causa a praeside
probanda.
TITULUS V
De libello causae introductorio
Art. 55. - § 1. Illi tantum causam de nullitate matrimonii introducere
possunt, qui accusandi matrimonium iure pollent, ad normam regularum,
quae in Titulo III traditae sunt.
§ 2. Qui matrimonium accusare vult, debet libellum competenti tribunali
exhibere, in quo obiectum controversiae proponatur et ministerium
iudicis expostuletur ad matrimonii nullitatem declarandam (cfr.
can. 1706).
Art. 56. - Si actor scribere nesciat, aut legitime impediatur quominus
libellum exhibeat, potest oretenus suam petitionem coram tribunali proponere.
Quo in casu officialis actuarium iubeat actum in scriptis redigere;
scriptum vero legendum est actori et ab eo probandum signo crucis per
se apposito in testimonium approbationis, de cuius signi sensu notarius
testetur (cfr. can. 1707 §§ 1, 3).