AAS 28 (1936), p. 327

eidem tribunali denuo exhibere; quod si tribunal emendatum libellum
reiecerit, novae reiectionis rationes exponere debet (can. 1709 § 2)¿
Art. 63. - Libello acceptato, tribunal, instante promotore iustitiae
vel ex officio, coniugum separationem, si adhuc forte convivant, et grave
scandalum, Ordinarii iudicio, adsit, indicere debet.
Art. 64. - Si factum, quo accusatio nititur, licet undequaque verum,
matrimonio tamen irritando impar omnino foret, vel, quamvis factum
matrimonium foret quidem irritaturum, assertionis vero falsitas sit in
aperto, libellus decreto tribunalis collegialis reiiciatur.
Art. 65. - § 1. Quod si impedimentum in ius adductum tale sit, ut,
quomodocumque veritas rei se habeat, consensus coniugis sufficiat ad
illud removendum, officialis rem deferat Ordinario qui, pro sua conscientia
et pro rerum et personarum adiunctis, parocho coniugum aliive sacerdoti
iniungat, ut admonitionibus opportunis partem matrimonium impugnantem
inducat ad illud, consensus renovatione, convalidandum.
§ 2. Si coniux convalidationi consentiat, Ordinarius dispensationem,
qua opus sit, ipse, si poterit, tribuet, vel a S. Sede obtinebit, satagens
ut convalidatio peragatur remoto omni scandalo aut rumore.
Art. 66. - § 1. Adversus libelli reiectionem integrum semper est parti
intra tempus utile decem dierum recursum interponere ad superius tribunal;
a quo, auditis parte et vinculi defensore, quaestio reiectionis
expeditissime definienda est (can. 1709 § 3), exclusa appellatione ad
normam canonis 1880 n. 7.
§ 2. Si tribunal superius libellum admittat, causa remittenda est pro
eius definitione ad tribunal a quo.
Art. 67. - Si tribunal continuo mense ab exhibito libello decretum non
ediderit quo libellum admittit vel reiicit ad normam art. 61, pars cuius
interest instare potest ut tribunal suo munere fungatur; quod si nihilominus
tribunal sileat, lapsis quinque diebus a facta instantia, poterit
recursum ad Ordinarium loci, si ipse iudex non sit, vel ad superius
tribunal interponere ut vel iudices ad definiendam causam adigantur,
vel alii iudices in eorum locum subrogentur (can. 1710).

TITULUS VII
De officio iudicum et tribunalis ministrorum post causam
per libelli acceptationem rite introductam

Art. 68. - § 1. Praesidis officium est : dirigendi processum et decernendi
quae pro iustitiae administratione in causa necessaria sunt (art. 14
§ 2); designandi relatorem seu ponentem causae (art. 22); cognoscendi

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.