AAS 28 (1936), p. 329

Art. 71. - § 1. Defensori vinculi ius esto :
I Semper et quolibet causae momento acta processus, etsi nondumo
publicati, invisere; novos terminos ad scripta perficienda flagitare, prudenti
praesidis arbitrio prorogandos;
2° De omnibus probationibus vel allegationibus ita certiorem fieri,
•ut contradicendi facultate uti possit;
3° Petere ut alii testes indicantur vel iidem iterum examini subiiciantur,
processu etiam absoluto vel publicato, novasque animadversiones
edere;
4° Exigere ut alia acta, quae ipse suggesserit, conficiantur, nisi
tribunal unanimi suffragio disse?itiat (can. 1969).
§ 2. Quando promotor iustitiae matrimonium accusat, ipse quoque
proponere debet vinculi defensori articulos pro interrogatoriis deferendis
partibus, testibus ac peritis. Horum articulorum necessariam
rationem habere debet vinculi defensor, dempta ei facultate variandi,
in conficiendis articulis seu positionibus ad normam art. 70 § 1 nn. 1, 2,
•quae sunt dein clausa instructori tradenda.
Art. 72. - Defensor vinculi potest, et, si casus ferat, id facere ne
omittat, opportunas exquirere notitias, praesertim a vinculi defensore
illius dioecesis ubi matrimonium initum fuit, itemque exquirere a parocho,
cui ius assistendi matrimonio fuit, authenticum exemplar investigationum
ante matrimonii celebrationem peractarum, et interrogationum
quas hic, ad normam iuris, nupturientibus detulit.
Art. 73. - Actuarii est omnia diligenter et fideliter conscribere; acta
•caute, ordinate et religiose colligere et servare; curare ne acta, praecipue
secreto custodienda, ad extraneos deveniant; de omnibus fidem facere et
omnia cum praeside subsignare; rite digestum habere librum causarum,
seu protocollum; positiones conficere; adstare quoties iusiurandum de
iure praestatur; citationes subscribere easque, denunciatas, adnotare;
interesse processus instructioni ac disputationi; fidelitatem exemplarium
cum autographo declarare; rescripta, decreta, decisiones curare, ut ad
exsecutionem mandentur; partem sententiae dispositivam partibus significare;
sententiarum autographa subsignare et de earum exemplaribus
iidem facere.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.